Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 406 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | Instantiarum confutatio, quas indifferentiä äquilibrii defensores |
||||||
| 02 | in subsidium vocant. |
||||||
| 03 | Provocant adversä partis patroni, ut exemplis satisfaciamus, quä adeo | ||||||
| 04 | aperte voluntatis humanä ad quasvis actiones liberas indifferentiam testari videntur, | ||||||
| 05 | ut vix quicquam apertius esse posse videatur. Cum par impar luditur | ||||||
| 06 | et fabä manu reconditä coniectando lucrandä sunt, alterutrum proloquimur | ||||||
| 07 | plane absqü consilio et absqü ulla deligendi ratione. Hisce gemina in casu | ||||||
| 08 | principis nescio cuius proferunt, qui alicui pyxidum duarum, ponderis, figurä | ||||||
| 09 | et speciei per omnia similium, liberam fecit electionem, quarum altera plumbum, | ||||||
| 10 | altera aurum recondidit, ubi nonnisi citra rationem fieri potuit ad alterutram | ||||||
| 11 | capessendam determinatio. Similia de pedis dextri aut sinistri indifferenti | ||||||
| 12 | ad promovendum libertate dictitant. Omnibus uno verbo et quod quidem mihi | ||||||
| 13 | videtur affatim respondebo. Quando in principio nostro de rationibus determinantibus | ||||||
| 14 | sermo est, non hic unum vel aliud rationum genus intelligitur, e. g. | ||||||
| 15 | in actionibus liberis rationes intellectui conscio obversantes, sed utcunqü | ||||||
| 16 | determinetur actio, tamen ratione quadam determinata sit necesse est, si eam | ||||||
| 17 | fieri opus est. Rationes obiectivä in arbitrii determinatione plane deesse possunt, | ||||||
| 18 | et motivorum cum conscientia repräsentatorum perfectum potest esse | ||||||
| 19 | äquilibrium, nihilo tamen minus rationibus adhuc permultis locus superest, | ||||||
| 20 | quä mentem determinare possunt. Hoc enim ancipiti tali dubitatione solum | ||||||
| 21 | efficitur, ut res a superiori facultate ad inferiorem, a repräsentatione cum conscientia | ||||||
| 22 | coniuncta ad obscuras redeat, in quibus ab utravis parte omnia perfecte | ||||||
| 23 | identica esse vix statündum est. Tendentia appetitus insiti in ulteriores perceptiones | ||||||
| 24 | in eodem statu diu härere mentem non patitur. Variato itaqü statu | ||||||
| 25 | internarum repräsentationum mentem aliquorsum inclinari necesse est. | ||||||
| 26 | PROP. X Corollaria quädam genuina principii rationis determinantis | ||||||
| 27 | exponere. | ||||||
| 28 | 1) Nihil est in rationato, quod non fürit in ratione. Nihil enim est sine | ||||||
| 29 | ratione determinante, adeoqü nihil in rationato, quod non arguat rationem sui | ||||||
| 30 | determinantem. | ||||||
| 31 | Obiici posset, quod, cum rebus creatis adhäreant limites, inde conseqüretur, | ||||||
| 32 | Deo, qui ipsarum continet rationem, eos pariter adhärere. Respondeo: | ||||||
| 33 | qui rebus finitis adhärent limites, pariter limitatam sui rationem in actione | ||||||
| 34 | creationis divinä arguunt. Limitata enim est actio Dei creatrix, pro ratione | ||||||
| 35 | entis limitati producendi. Häc autem actio cum sit determinatio Dei respectiva, | ||||||
| 36 | quam rebus producendis respondere necesse est, non interna et absolute in ipso | ||||||
| 37 | intelligibilis, limitationes has Deo interne non competere patet. | ||||||
| [ Seite 405 ] [ Seite 407 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||