Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 405 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | semet determinandi principio resederit malorum origo, ipsis peccatoribus imputanda | ||||||
| 02 | esse aperte patet. Neqü ideo divinum numen minus a peccatis abhorrere | ||||||
| 03 | reputandum est, quia iis, concedendo, quodammodo annürit. Nam ea | ||||||
| 04 | ipsa malorum, quorum licentia facta erat, strenua allaboratione in melius reducendorum | ||||||
| 05 | compensatio, quam monendo, minitando, invitando, media suppeditando | ||||||
| 06 | obtinere annititur, est proprie ille finis, qüm ob oculos habuit divinus | ||||||
| 07 | artifex, quibus itaqü cum malorum fructicantes ramos amputet et, quantum | ||||||
| 08 | salva libertate hominum fieri potest, reprimat, hoc ipso semet pravitatis omnis | ||||||
| 09 | osorem, quanquam perfectionum, quä nihilo minus elici inde possunt, amatorem | ||||||
| 10 | patefecit. Sed in viam redeo, abinstituti ratione longius aliquantulum, | ||||||
| 11 | quam par erat, divagatus. | ||||||
| 12 | Additamenta problematis IX |
||||||
| 13 | Präscientiä divinä respectu actionum liberarum locus non est, nisi |
||||||
| 14 | determinata eorum rationibus suis futuritio admittatur. |
||||||
| 15 | Qui principio nostro subscribunt, semper hoc argumentum valide contra | ||||||
| 16 | impugnatores urserunt. Quare hac opera supersedens ad ea tantum, quä perspicacissimus | ||||||
| 17 | Crusius in contrarium affert, respondere satago. Iis, qui ita | ||||||
| 18 | sentiunt, obiicit indignam Deo sententiam, quasi eum ratiociniis uti sibi persuadeant. | ||||||
| 19 | In qua quidem opinione, si qui sunt, qui secus autumant, lubens in | ||||||
| 20 | ill. adversarii partes transeo. Etenim ratiociniorum anfractus divini intellectus | ||||||
| 21 | immensitatem parum decere concedo. Neqü enim abstractione notionum universalium | ||||||
| 22 | earumqü combinatione et ad eründas conseqüntias facta collatione | ||||||
| 23 | infinitä intelligentiä opus est. Verum hic asserimus, Deum prävidere ea non | ||||||
| 24 | posse, quorum antecedenter determinata non est futuritio, non propter inopiam | ||||||
| 25 | subsidiorum, quibus haud indigere concedimus: sed quoniam impossibilis per | ||||||
| 26 | se est präcognitio futuritionis, quä plane nulla est, si exsistentia omnino et | ||||||
| 27 | per se et antecedenter est indeterminata. Per se enim esse indeterminatam, ex | ||||||
| 28 | contingentia concluditur; antecedenter esse pariter indeterminatam antagonistä | ||||||
| 29 | contendunt; ergo plane determinationis h. e. futuritionis expers et in se est et | ||||||
| 30 | a divino intellectu repräsentari necesse est. | ||||||
| 31 | Tandem ingenü fatetur laudatus adversarius, hic non nihil remanere incomprehensibile, | ||||||
| 32 | quod vero, cum ad infinitum contemplatio rediit, cum obiecti | ||||||
| 33 | eminentia probe consentit. Verum quantumvis fatear, adyta quädam reconditioris | ||||||
| 34 | intelligentiä remanere humano intellectui nunquam reseranda, si in | ||||||
| 35 | interiorem cognitionem descendere aveas, tamen hic non de modo agitur, sed | ||||||
| 36 | utrum res ipsa locum habeat, cuius cum oppositä partis sententia repugnantiam | ||||||
| 37 | inspicere, mortali cognitioni admodum sane proclive est. | ||||||
| [ Seite 404 ] [ Seite 406 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||