Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 409

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01
§. 22.
     
           
  02 Si, quemadmodum a dato mundo ad causam omnium ipsius partium      
  03 unicam valet consequentia, ita etiam vice versa a data causa      
  04 communi omnibus ad nexum horum inter se, adeoque ad formam      
  05 mundi, similiter procederet argumentatio (quanquam fateor hanc conclusionem      
  06 mihi non aeque perspicuam videri), nexus substantiarum      
  07 primitivus non foret contingens, sed per sustentationem omnium a principio      
  08 communi necessarius, adeoque harmonia proficiscens ab ipsa earum      
  09 subsistentia, fundata in causa communi, procederet secundum regulas      
  10 communes. Harmoniam autem talem voco generaliter stabilitam, cum      
  11 illa, quae locum non habet, nisi quatenus status quilibet substantiae      
  12 individuales adaptantur statui alterius, sit harmonia singulariter stabilita      
  13 et commercium e priori harmonia sit reale et physicum, e posteriori      
  14 autem ideale et sympatheticum. Commercium itaque omne substantiarum      
  15 universi est externe stabilitum (per causam omnium communem),      
  16 et vel generaliter stabilitum per influxum physicum (emendatiorem),      
  17 vel individualiter ipsarum statibus conciliatum, posterius autem vel per      
  18 primam cuiusvis substantiae constitutionem originarie fundatum, vel      
  19 occasione cuiuslibet mutationis impressum, quorum illud harmonia      
  20 praestabilita, hoc occasionalismus audit. Si itaque per sustentationem      
  21 omnium substantiarum ab uno necessaria esset coniunctio omnium, qua      
  22 constituunt unum, commercium substantiarum universale erit per influxum      
  23 physicum, et mundus totum reale; sin minus, commercium erit      
  24 sympatheticum (h. e. harmonia absque vero commercio) et mundus      
  25 nonnisi totum ideale. Mihi quidem, quanquam non demonstratum,      
  26 tamen abunde etiam aliis ex rationibus probatum est prius.      
           
  27
Scholion.
     
           
  28 Si pedem aliquantulum ultra terminos certitudinis apodicticae,      
  29 quae metaphysicam decet, promovere fas esset, operae pretium videtur      
  30 quaedam, quae pertinent ad intuitus sensitivi non solum leges, sed      
  31 etiam causas, per intellectum tantum cognoscendas, indagare. Nempe      
  32 mens humana non afficitur ab externis, mundusque ipsius adspectui      
  33 non patet in infinitum, nisi quatenus ipsa cum omnibus aliis sustentatur      
  34 ab eadem vi infinita unius. Hinc non sentit externa, nisi per praesentiam      
           
     

[ Seite 408 ] [ Seite 410 ] [ Inhaltsverzeichnis ]