Kant: AA I, VIRO ILLUSTRISSIMO, GENEROSISSIMO ... , Seite 486 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | minorem densitatem et ad maiora interstitia vacua intercepta non semper satis | ||||||
| 02 | firma valet conseqüntia. Utrumqü corpus potest vel paribus interstitiis vacuis | ||||||
| 03 | pollere, vel perfecte densum esse, et nihilo minus alterutrum longe maiori | ||||||
| 04 | massa pollere, diversitatis causa plane in ipsa elementorum natura residente. | ||||||
| 05 | PROP. XII THEOREMA. Diversitas specifica densitatis corporum | ||||||
| 06 | in mundo observabilium absqü diversitate specifica inertiä ipsorum | ||||||
| 07 | elementorum explicari plane non potest. | ||||||
| 08 | Si elementa omnia pari gauderent vi inertiä pariqü volumine, ad intelligendam | ||||||
| 09 | corporum raritatis differentiam opus est vacuo absoluto, partibus intermisto. | ||||||
| 10 | Neqü enim secundum Newtoni, Keillii aliorumqü demonstrationes | ||||||
| 11 | in medio, tali ratione perfecte impleto, motui libero locus est. Ideoqü ad explicandam | ||||||
| 12 | mediorum infinite diversam densitatem specificam, e. g. ätheris, | ||||||
| 13 | äris, aquä, auri, indulgendum est immodicä coniectandi libidini, qua, quä | ||||||
| 14 | ab hominum intelligentia maxime remota est, ipsa elementorum textura temere | ||||||
| 15 | pro lubitu confingitur, mox bullularum tenuissimarum, mox ramorum et spirarum | ||||||
| 16 | contortarum instar eam libere et audacter concipiendo, quo materiam miris | ||||||
| 17 | modis distentam et exigua materia ingens spatium complexam cogitare possis. | ||||||
| 18 | Sed accipe, quä adversum pugnant rationes. | ||||||
| 19 | Fibrillä illä immensum quantum exiles, aut bullulä, quä sub cuticula | ||||||
| 20 | immensä tenuitatis ingens pro quantitate materiä vacuum comprehendunt, | ||||||
| 21 | necesse est, ut continuo corporum conflictu et attritione tandem conterantur, et | ||||||
| 22 | hac ratione comminutarum ramenta spatium vacuum interceptum tandem oppleant. | ||||||
| 23 | Quo facto spatium mundanum undiquaqü perfecte plenum valida inertia | ||||||
| 24 | obtorpescet, motusqü omnes brevi reducentur ad quietem. | ||||||
| 25 | Porro cum secundum sententiam talem media specifice rariora partibus | ||||||
| 26 | maxime distentis et magno volumine präditis constare opus sit, quo tandem | ||||||
| 27 | pacto illis interstitia corporum densiorum, quä secundum eandem sententiam | ||||||
| 28 | artiora sunt, pervia esse possunt, qümadmodum ignem, fluidum magneticum, | ||||||
| 29 | electricum corpora permeare facillime constat? Nam particulä maiori volumine | ||||||
| 30 | präditä quomodo in interstitia, ipsis angustiora, semet penetrare possint, | ||||||
| 31 | iuxta cum ignarissimis ignoro. | ||||||
| 32 | Nisi itaqü diversitas specifica ipsorum simplicissimorum elementorum, | ||||||
| 33 | qua, eodem spatio exacte repleto, nunc minor, nunc longe maior massa construi | ||||||
| 34 | poterit, concedatur, physica semper ad hanc difficultatem veluti ad scopulum | ||||||
| 35 | härebit. | ||||||
| 36 | PROP. XIII THEOREMA. Elementa corporis, etiam solitario | ||||||
| 37 | posita, perfecta gaudent vi elastica, in diversis diversa, et constituunt | ||||||
| 38 | medium in se et absqü vacuo admisto primitive elasticum. | ||||||
| [ Seite 485 ] [ Seite 487 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||