Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 415 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | potest; si alterutrum aliquarum saltem causam, hä cum reliquis nihil habere | ||||||
| 02 | possunt commercii. Aut tibi statündum est, unum horum principiorum vel | ||||||
| 03 | ab altero vel utrumqü a communi causa pendere, quod pariter contrariatur | ||||||
| 04 | hypothesi. | ||||||
| 05 | 5. Porro, cum determinationes substantiarum se invicem respiciant, h. e. | ||||||
| 06 | substantiä a se diversä mutuo agant (quippe una in altera nonnulla determinat), | ||||||
| 07 | spatii notio implicatis substantiarum actionibus absolvitur, cum quibus | ||||||
| 08 | reactionem semper iunctam esse necesse est. Cuius actionis et reactionis universalis | ||||||
| 09 | per omnem spatii, in quo corpora se respiciunt, ambitum, si phänomenon | ||||||
| 10 | externum sit mutua ipsorum appropinquatio, dicitur attractio, quä cum | ||||||
| 11 | per solam compräsentiam efficiatur, in distantias quaslibet pertingit, et est | ||||||
| 12 | attractio Newtoniana s. universalis gravitas; quam adeoqü eodem substantiarum | ||||||
| 13 | nexu effici probabile est, quo spatium determinant, hinc maxime primitivam, | ||||||
| 14 | cui materia adstricta est, naturä legem esse, quä nonnisi Deo immediato | ||||||
| 15 | statore iugiter durat, secundum ipsam eorum sententiam, qui se Newtoni | ||||||
| 16 | asseclas profitentur. | ||||||
| 17 | 6. Cum substantiarum omnium, quatenus spatio eodem continentur, sit | ||||||
| 18 | mutuum commercium, hinc dependentia mutua in determinationibus, actio | ||||||
| 19 | universalis spirituum in corpora corporumqü in spiritus inde intelligi potest. | ||||||
| 20 | Verum quia quälibet substantia non per ea, quä ipsi interne competunt, potestatem | ||||||
| 21 | habet alias a se diversas determinandi (per demonstrata), sed tantum | ||||||
| 22 | vi nexus, quo in idea entis infiniti colligantur, quäcunqü in quavis reperiuntur | ||||||
| 23 | determinationes et mutationes, semper respiciunt quidem externa, sed influxus | ||||||
| 24 | physicus proprie sic dictus excluditur, et est rerum harmonia universalis. | ||||||
| 25 | Neqü tamen prästabilita illa Leibniziana, quä proprie consensum, non dependentiam | ||||||
| 26 | mutuam substantiis inducit, inde progignitur; nec enim artificiorum | ||||||
| 27 | technis in rationum concinnatarum serie adaptatis ad conspirationem substantiarum | ||||||
| 28 | efficiendam Deus utitur, neqü porro specialis semper Dei influxus, i. e. | ||||||
| 29 | commercium substantiarum per causas occasionales Malebranchii hic statuitur; | ||||||
| 30 | eadem enim, quä substantias exsistentes reddit et conservat individua actio, | ||||||
| 31 | mutuam ipsis universalemqü dependentiam conciliat, ita ut divinä actioni non | ||||||
| 32 | aliter atqü aliter pro circumstantiis determinari opus sit; sed est realis substantiarum | ||||||
| 33 | in se invicem facta actio, s. commercium per causas vere efficientes, | ||||||
| 34 | quoniam idem, quod exsistentiam rerum stabilit, principium ipsas huic legi alligatas | ||||||
| 35 | exhibet, hinc per eas, quä exsistentiä suä origini adhärent, determinationes | ||||||
| 36 | mutuum commercium sit stabilitum; quare eodem iure mutationes | ||||||
| 37 | externä causis efficientibus produci hoc pacto dici possunt, quo, quä in internis | ||||||
| 38 | accidunt, internä substantiä vi adscribuntur, quanquam huius naturalis | ||||||
| 39 | efficacia non minus ac illud relationum externarum firmamentum divina nitatur | ||||||
| 40 | sustentatione. Interim systema universalis substantiarum commercii ita informatum | ||||||
| [ Seite 414 ] [ Seite 416 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||