Kant: AA I, MEDITATIONUM QUARUNDAM DE IGNE ... , Seite 378 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | Idem ex transparentia vitrorum fit probabile. |
||||||
| 02 | Si hypothesin naturä legibus maxime congruam et nuper a clarissimo | ||||||
| 03 | Eulero novo präsidio munitam adoptaveris, lucem nempe non effluvium esse | ||||||
| 04 | corporum lucidorum, sed pressionem ätheris ubiqü dispersi propagatam, et | ||||||
| 05 | originem transparentiä vitri perpenderis, ätheris cum materia ignis connubium | ||||||
| 06 | aut potius identitatem aperte confiteberis. Vitrum enim e cineribus clavellatis, | ||||||
| 07 | h. e. alcalino sale fortissimo cum sabulo vi ignis fusis, conflatum est. Cum vero | ||||||
| 08 | sal cinericius, diu et vehementer ustulando, materiam ignis sibi abunde unitam | ||||||
| 09 | foveat, ubi sabulo commiscetur, per universam vitri massam hoc elasticum | ||||||
| 10 | ignis principium dispertiet, cumqü probabile haud sit, corpus tale, ex fluido | ||||||
| 11 | solidescens, quomodocunqü verteris, apertos et rectilineos semper luci transmittendä | ||||||
| 12 | meatus habere, sed magis rationi consonum sit, volumen ipsius materia | ||||||
| 13 | propria adimpletum esse, patet, quia nihilo secius lucis impulsus per | ||||||
| 14 | massam vitri propagatur, intermistam esse ipsius partibus materiam ipsam lucis | ||||||
| 15 | et molis ipsius partem esse. Quoniam vero materiam ignis vidimus vitri partem | ||||||
| 16 | haud contemnendam efficere et large per huius solida elementa dispertitam | ||||||
| 17 | esse, vix dubitationi locus sit, materiam caloris cum äthere s. lucis elemento | ||||||
| 18 | eandem plane esse. | ||||||
| 19 | PROP. IX |
||||||
| 20 | Gradum caloris metiri, h. e. proportionem, quam diversi caloris | ||||||
| 21 | gradus erga se obtinent, in numeris exprimere. | ||||||
| 22 | Amontons, celeberrimum A. R. Sc. Paris. membrum, ita quidem huius | ||||||
| 23 | problematis resolutionem primus detexit. Cum ignis vis in rarefaciendis corporibus | ||||||
| 24 | proprie exseratur, per vim comprimentem, huic rarefactionis nisui | ||||||
| 25 | oppositam, ipsius quantitatem metiri congruum erit. Quia vero är imminuto | ||||||
| 26 | quantumvis calore deprehendatur vi prementi concedere et volumine minui, | ||||||
| 27 | usqü adeo, ut recte putandus sit omnem suam elasticitatem calori soli acceptam | ||||||
| 28 | ferre, vir clarus hac hypothesi fultus consilium iniit caloris gradus elastica | ||||||
| 29 | äris huic calori expositi vi metiendi, h. e. pondere, cui hoc calore actus sub | ||||||
| 30 | eodem volumine ferendo compos est. | ||||||
| 31 | NOTA. |
||||||
| 32 | Fahrenheitius, Boerhaavio referente, singulare liquorum igne ebullientium | ||||||
| 33 | ingenium primus animadvertit, quod nempe hic caloris gradus pondere | ||||||
| 34 | atmosphärä graviore sit intensior, et minore äris pressione in puncto | ||||||
| 35 | ebullitionis minorem habeat caloris gradum. Idem Monnierus ex relatione | ||||||
| 36 | Acad. Paris. cum thermometro Reaumuriano primo Burdegalä, deinde in vertice | ||||||
| 37 | montis Pic du Midi, ubi barometrum 8 poll. depressius, quam priori loco | ||||||
| 38 | fuit, calorem ebullientis aquä et eius supra congelationis punctum altitudinem | ||||||
| [ Seite 377 ] [ Seite 379 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||