Kant: Briefwechsel, Brief 22, Von Gotthilf Friedrich Busolt. |
|||||||
|
|
|
|
||||
| Von Gotthilf Friedrich Busolt. | |||||||
| 23. April 1761. | |||||||
| Fautor omni mentis adfectu eoque candido ad cineres vsque | |||||||
| venerande, colende. | |||||||
| Etsi mihi Tuae litterae iucundissimae fuerunt, tamen iucundius | |||||||
| fuit, quod in summa occupatione Tua id omnino egisti, ex quo intelligere | |||||||
| possum, Te mei memoriam non omnem deposuisse. Profecto | |||||||
| amorem in me Tuum et voluntatem, quae litteris Tuis satis declarata | |||||||
| est, ita aestimo, vt nemo magis. Quam enim ex amicorum studio | |||||||
| et mentis propensione capio, illa voluptate nec fingi nec excogitari | |||||||
| maior vlla potest. Ec quam illam fuisse putas, quam beneuolentiae | |||||||
| et fauoris Tui declaratio, quae litteris Tuis diligenter facta est, mihi | |||||||
| attulit? Ea sane suit, quae esse solet, cum maxima est. Fuit, | |||||||
| credas mihi, maxima. Te enim diligo, Te amplector, Te maxime | |||||||
| suspicio. Tuo officio et diligentia nihil sane mihi amabilius. | |||||||
| Ad rem, de qua Tibi scripsi, quod attinet: doleo, quod Te | |||||||
| molestia adfeci, Te, qui tot curis, tot negotiis grauissimis distentus | |||||||
| viuis. Opus non fuisset, si statim mentem patroni mei perspicere | |||||||
| licuisset. Veniam tamen, vt spero, a Te impetrabo. Rem totam | |||||||
| exponam. Vt modo e litteris Tuis ad patronum datis cognoui, quod | |||||||
| quemlibet iuuenum nobilium ducentos imperiales pro honorario soluere | |||||||
| oporteat, exceptis illis impensis, quae saltationi, equitationi, linguae | |||||||
| gallicae addiscendae et studio gladiatorio tribuendae sunt, quod Tu | |||||||
| deinde, Fautor honoratissime, aliquem vitae ducem et disciplinae his | |||||||
| iuuenibus adiungere velis, hoc etiam consilium patrono meo maxime | |||||||
| probatum fuerit, ita, vt istam pecuniam ducentorum imperialium | |||||||
| statim Tibi decreuerit: mei me memoria illico tenuit, vtrum forsitan | |||||||
| efficere possem, vt is dux ego a Te constituar et a numero quadringentorum | |||||||
| imperialium tantum in me redundaret, vt ali possem. | |||||||
| Fefellit vero consilium, quod antea minus diligenter animo agitaram. | |||||||
| Cum itaque e litteris Tuis perspexissem, nulla plane ratione fieri | |||||||
| posse, vt munus hoc mihi demandetur; statim mentem mutaui et | |||||||
| a consilio discessi. Nihil interest, vbi dego, dego Regiomonti nec | |||||||
| ne. Deus vbiuis est, vbiuis saluti meae prospicere potest. Non adeo | |||||||
| flagrans desiderium meum est, vt non possit mitigari. Animum | |||||||
| componam et sorte mea contentus viuam. Agas, Fautor honoratissime, | |||||||
| vt Tibi videbitur. Quidquid ages et quod a me actum velis, | |||||||
| semper placebit, statim efficiam. Nihil est in me consilii, quod | |||||||
| suppeditare possem. Nihil patronus meus ad me remunerandum, | |||||||
| vt Tu opinaris, conferet praeter istam pecuniam ducentorum imperialium, | |||||||
| quam Tu postulasti. Me vero timor abstrahit et pudor, vt | |||||||
| quidpiam ab illo desiderarem precando. Hoc interim conieci, | |||||||
| vltimas litteras patroni mei Te nondum legisse, Tuis ad me scriptis. | |||||||
| Est etiam, quod fatear, scrupulum hunc et forsitan haud immerito | |||||||
| animum sollicitauisse, vtrum iuuenis noster nobilis in scholis nostris | |||||||
| permaneret, pace restituta. Mirabili enim cupiditate flagrat, vexilla | |||||||
| sequendi et militum cohortes. Speciem prae se fert hominis litterarum | |||||||
| studiosi, vt hac persona indutus opportunitatem eo felicius | |||||||
| nancisci possit, relinquendi patrios lares; iuxta quos nulla libertas, | |||||||
| nullus hominum conuentus, vbi frater aetate inferior crucem ipsi | |||||||
| saepenumero figit, contumeliis adficiendo. | |||||||
| Ducentos istos imperiales auus iuuenis nostri nobilis soluet. | |||||||
| Qui linguam gallicam doceat filios suos, Mons. Chanchon in domum | |||||||
| suam iam recepit patronus meus. | |||||||
| Haec Tibi scripsi, Fautor ex animo diligende, colende, vt scias, | |||||||
| quidquid agere debeas. Sed per Deum Te rogo, omnia silentio tradas. | |||||||
| Praeter opinionem si accideret, vt in sententia sua persisteret | |||||||
| patronus, vt Regiomontum filium suum comitarer, quod ipse desiderauit: | |||||||
| scribere posses, si visum fuerit, vt etiam aliquam mercedem | |||||||
| vna cum vidua ista nobili mihi statuat. Tu pro Tua prudentia | |||||||
| rem ita geres, scio, vt mihi gratissima acciderit. | |||||||
| Maiora erga salutem meam studia, quam erant expectanda, e litteris | |||||||
| Tuis cognoui. Gratias Tibi ago, Fautor honoratissime, habeoque maximas | |||||||
| et numen supremum referat, quod satis est. Quod adhuc superest | |||||||
| tempus, in illo Te mei amantissimum fore, confido, in omni varietate | |||||||
| rerum mearum. Sedatae iam sunt, quae paullo ante maxime erant | |||||||
| turbulentae. Vtrum omni ex parte in gratiam restitutus sum, | |||||||
| iudicare non possum. Tibi vt probarer, peruelim. Quod vt fiat, | |||||||
| omni studio, omni mentis vi ac contentione efficiam. Hoc animo, | |||||||
| hac voluntate me totum Tibi trado. Mihi faueas et credas, rogo | |||||||
| etiam atque etiam, id a me agi, ex quo intelligere possis, me esse Tui, | |||||||
| Fautor omni honoris cultu prosequende | |||||||
| Arensdorffi d. 23 Aprilis | deditissimum | ||||||
| MDCCLXI. | G. F. Busolt. | ||||||
| [ abgedruckt in : AA X, Seite 035 ] [ Brief 21d ] [ Brief 22a ] [ Gesamtverzeichnis des Briefwechsels ] |
|||||||