Gottfried Achenwall, Juris naturalis pars posterior complectens jus faliliae, jus publicum et jus gentium. Editio qvinta emendatior, Göttingen 1763. [unvollständig abgedruckt in AA XIX, 325-442]


 
 

 


 
 
[325]
 


IURIS NATURALIS
PARS P0STERIOR
COMPLECTENS
IUS FAMILIAE
IUS PUBLICUM et IUS GENTIUM
IN USUM AUDITORUM
AUCTORE
GOTTFR. ACHENWALL.
JURIS ET PHILOSOPHIAE SPECIATIMQUE IURIS NATURAE ET GENTIUM
ATQUE POLITICES PROFESSORE PUBLIC ORDINARIO
IN ACADEMIA GEORGIA AUGUSTA.
EDITIO QUINTA EMENDATIOR CUM PRIVILEGIO
GOTTINGAE
SUMTIBUS VICTORINI BOSSIEGELII
CIƆIƆCCLXIII.


[III] CONSPECTVS
UTRIUSQUE PARTIS
HUIUS OPUSCULI.


I. Introductio in Ius Naturale, qua traduntur buius disciplinae.


1. usus §. 2. sequ.
2. fontes et subsidia 5.
3. principia generaliora, quatenus involvit
a. generatim leges s. obligationem, tit. I. 7.
b. speciatim leges naturales, tit. II. 20.
c. specialius leges naturales
a. perfectas, tit. III. 34.
b. externas, tit. IV. 49.
4. divisio, ex statu hominum naturali vel sociali, in lus Naturale strictissime
dictum et lus Sociale universale §. 60.
[IV]5. historia litteraria, tamquam additamentum introductionis pag. 38.

 
 
[326]
 
II. Tractatio ipsa singularum Iuris Naturalis partium.

Liber I.

Ius Naturale strictissime dictum.


Status naturalis, qui concipitur sine facto iuridico, est absolutus;
qui ex facto iuridico, hypotheticus; ex facto iusto, hypotheticus stricte;
ex facto iniusto, status laesionis, qui evadit status belli. Unde Ius Nat.
triplex nascitur: Absolutum, Hypotheticum, Belli, §. 61, 62.

Sect. I. Ius Natur. Absolutum §. 63


tradit singulorum iura atque obligationes circa

1. se ipsos tit. I. §. 64.
2. aequalitatem tit. II. 69.
3. libertatem tit. III. 77.
4. declarationem mentis tit. IV. 87.
5. existimationem tit. V. 96.
6. res vacuas tit. VI. 106.

[V] Sect. II. Ius Natur. Hypotheticum, §. 109.


Quidquid adquiritur, est vel res nullius, vel accessorium rei suae,
vel alienum. Unde triplex oritur adquirendi modus: Occupatio, Accessio,
Pactum.

I. de Occupatione, cuius consideratur
1. natura et quidem
A. occupationis verae tit. I. 110.
B. occupationis putativae tit. II. 125.
2. effectus
A. in genere dominium tit. III. 136.
B. in specie
a. ius utendi fruendi re sua, hinc ius accessionis tit. IV. 146.
II. de Accessione,
b. ius disponendi de re sua tit. V. 156.
III. de Pacto, cuius traduntur
1. requisita tit. VI. 165.
2. effectus tit. VII. 182.
3. species, pacta benefica et onerosa,
A. in genere,
a. praestruunt cognitionem pretii et pecuniae tit. VIII. 198.
[VI] b. explicantur usitatiora tit. IX. 208.
c. cum eorum accessoriis
α. cautionibus tit. X. 224.
β. iuramento tit. XI. 280.
B. in specie, quae sanciuntur mortis causa, uno verbo sucessio pacticia
tit. XII. 236. Successio fit
 
 
[327]
 
a. citra dispositionem defuncti, et est species occupationis §. 237.
b. ex eius dispositione
α. pacticia 238.
β. testamentaria, quae in lure Natur. exulat 239.
* spurius adquirendi modus est praescriptio §. 241.
4. Modi, quibus ius ac obligatio pacticia tolluntur tit. XIII. 242.

Sect. III. Ius Naturale Belli §. 258


agit de modis

1. ius suum violatum persequendi tit. I. 259.
2. lites finiendi tit. II. 286.


[VII] Liber II.
Ius Sociale Universale
speciatim
Ius Societatum Domesticarum Universale.


Haec tractatio ad Civitatem cognoscendam viam sternit: eaque de causa
considerat tum Ius Sociale in genere, tum eas societates, ex quarum coniunctione
promanat Civitas, hoc est familias; ideoque et illas societates simpliciores, ex
quibus ipsa familia componitur, h. e. societatem coniugalem, parentalem atque
herilem, uno verbo societates domesticas.

Sectio I. Ius Sociale Univ. in genere.


Consideratur
I. in genere societas tit. I, quoad eius
1. notionem §. 1.
2. ius universale 4.
A. intrinsecum 5.
B. extrinsecum 14.
II. in specie societas
1. aequalis tit. II. 22.
2. inaequalis tit. III. 32.

[VIII] Sectio II. Ius Societatum Domesticarum

Universale §. 41.


I. simplicium
1. Ius Matrimonii titulus I. 42.
2. Ius Societatis Parentalis tit. II. 53.
3. Ius Societatis Herilis tit. III. 65, speciatimque dominicae 71.
II. compositae ex his simplicibus seu familiae tit. IV. 78.

 
 
[328]
 


Liber III.
Ius Civitatis Universale
speciatim
Ius Publicum Universale 85.


Iam Civitatis ius pertractandum, tum Intrinsecum, quo praecipue continetur
Ius Publicum Universale; tum Extrinsecum, quo potissimum pertinet Ius Gentium
Universale
§. 86, 87.

Sectio I. Ius publicum Univ. in genere.


Considerantur
I. generatim civitatis
1. characteres 89.
2. fundamentum, pactum unionis civ. 91.
[IX] II. speciatim imperium civile, quale competit
1. populo vi originis 94.
2. imperanti civili, in quem translatum 97. vi pacti subiectionis 98;
eiusque imperii
A. divisio in
a. plenum vel minus plenum 99.
b. absolutum vel restrictum 100.
B. obligationes et iura connexa 101.
C. extensio 106.
D. limites 107.
III. specialius diversae rerumpubl. formae e legibus fundamentalibus cognoscendae
109. 110.

Ius Publicum Univ. tradit iura ac obl. Imperantis et subditorum civilium
mutuas, quae vel 1) ex notione civitatis et imperii civilis per se, 2) vel posita
simul speciali Reip. constitutione, 3) vel denique posita laesione civis colligi
possunt. Unde tria Iuris Publ. Univ. capita deducuntur.

[X] Sectio II. Ius Publicum Absolutum seu

de regimine civitatis.


Ad iura maiestatis per se consideratae pertinet
1. in statu Reip. ordinario
A. generatim tit. I. potestas
a. legislatoria 113.
b. exsecutoria 117.
c. inspectoria 119.
B. speciatim
a. quoad media fini reip. in servientia s. vires civitatis tit. II. ius
A. munerum civilium 120 et hinc dignitatum civilium 122.
B. redituum publicorum 123 et hinc tributorum 125.40
b. quoad finem reip. s. salutem publicam et quidem
 
 
[329]
 
I. intrinsecam
A. securitatem tit. III.
a. potestas iudiciaria 126.
b. ius armorum 129.
B. felicitatem tit. IV.
a. in genere 130.
b. in specie ius
[XI] α. politiae 131.
β. circa religionem et ecclesiam tit. V. 132.
II. extrinsecam tit. VI.
A. in genere 142.
B. in specie
a. ius conventionum publicarum et foederum 142.
b. ius legationum 143.
c. ius belli et pacis 144.
2. in statu Reip. extraordinario ius eminens tit. VII. 145, complectens et
dominium eminens et potestatem eminentem 146.

Sectio III. Ius Publicum Univ. Hypotheticum, s. de diversis rerump. formis.


Pro differentia legum fundamentalium Respublica est
I. simplex, eaque
1. pura
A. monarchia tit. I. 149, quae diversa esse potest quoad modum
a. exercendi imperium, quod est
A. plenum et absolutum 151, vel
B. minus plenum aut limitatum 152.
b. habendi imperium tit. II, qui modus est
[XII] A. originarius, pactum 158.
B. derivativus, unde monarchia ipsa est
a. generatim
electicia 160, vel
hereditaria 165, vel
mixtae successionis 167.
b. speciatim hereditaria est vel successionis patrimoanialis 169,
vel
iure familiae hereditaria 171.
B. respublica stricte d. tit. III. speciatimque
a. democratia 174.
b. aristocratia 180.
2. mixta 186.
II. composita ex pluribus Rebusp. h. e. systema foederatarum Rerump. 190.

 
 
[330]
 
Sectio IV. Modi ius suum persequendi in

Civitate.


Civis laedens est
1. subditus civilis 191, contra quem competit Imperanti Civili
A. generatim ius cogendi 193.
Β. speciatim circa eius delicta et quasi-delicta ius puniendi 194.
C. specialius circa crimina atrocia ius necis 197.
[XIII] 2. imperans civilis, qui laedit
A. singulum subditum 200, unde ius subditi laesi
a. principale, placidis modis quaerendi iuris sui consecutionem,
b. subsidiarium, ius egrediendi e civitate 202.
B. integrum populum aut certe partem eius insignem 203, ex quo
imperii abusu tandem enasci potest
a. in monarchia tyrannis 204. circa quam
A. vera principia iuris stabiliuntur 205.
B. spuria refutantur
a. Machiavellistarum,
b. Monarchomachorum 206.
b. in Aristocratia oligarchia,
c. in Democratia ochlocratia 207.
* additur sententia nostra de lure Civili Privato Universali.


Liber IV.
Ius Gentium Universale.


Ordo sectionum ex conspectu Iuris mere Naturalis intelligi potest.

Sectio I. Ius Gentium Univ. in genere.


Iuris Gentium Univ,
1. conceptus 20.9, 210.
2. extensio 211.
3. differentia a Iure N. in genere et Iure mere Nat. singulorum 213.

[XIV] Sectio II. Ius Gentium Univ. absolutum


tradit

1. generatim iura atque obligationes gentium absolutas 214.
2. speciatim
A. ius in sui conservationem 215. addito favore necessitatis 217.
B. ius libertatis naturalis 218.
C. ius existimationis aequalis 220.
D. ius sese perficiendi, adquirendi et potentiam augendi 223.

Sectio III. Ius Gentium Univ. Hypothaeticum


considerat Gentis

1. dominium et ius territoriale tit. I.
A. in genere 224.
 
 
[331]
 
B. in specie ius
a. exteras gentes arcendi a territorio suo 226.
b. loca et res vacuas territorio inclusas sibi proprias habendi 227, item
c. accessoria territorii 228.
d. peregrinos tamquam subditos temporarios spectandi 229.
e. occupandi 231.
f. derelinquendi 233.
g. exteris ius constituendi in territorio suo 234.
[XV] 2. Ius Pactorum Publicorum tit. II.
A. in genere de pacti publici 234.
a. requisitis 235.
b. effectibus 239.
B. in specie
a. de foedere 241.
b. de conventionibus gentium accessoriis
A. guarantia 243.
B. pacto de dando obside 245.
3. Ius Legationum tit. III.
Legati 246. iura ac obligationes
A. in genere 247.
B. in specie
a. circa admissionem et transitum per alterius gentis territorium 248.
b. admissi et ex pacto transeuntis legati
A. generatim 252.
B. speciatim
a. exterritorialitas 253.
b. inviolabilitas et sanctitas 256.
c. ius, genti mittenti adquirendi, eamque obligandi ex pacto
suo 258.

Sectio IV. Ius Belli Gentium


tradit

1. ius gentis laesae in laedentem
[XVI] A. in genere 259.
B. in specie
a. ius repressaliarum 260.
b. ius retorsionis 261.
c. ius belli publici 262, ubi docetur
A. causa belli iustifica
a. vera 263.
b. spuriae 264.
B. ius circa belli initia 267.
C. ius in bello 269.
 
 
[332]
 
1. quousque extendatur intuitu
a. finis 270.
b. mediorum coactivorum
α. generatim 271.
β. speciatim
א. in personas hostiles 272.
ב. in res hostiles 273.
γ. specialius ad quaerendum belli socios 275.
2. quomodo limitetur circa pacta 277. speciatim bellica 278.
a. universalia 279.
b. particularia 280.
D. ius circa pactum pacis 281.
3. modos lites gentium finiendi 283.
A. placidos 284.
B. violentos, speciatim pactum vi bellica extortum 286.


IURIS NATURALIS
Liber II.
IUS SOCIALE UNIVERSALE
SPECIATIM
IUS SOCIETATUM DOMESTICARUM.


Sectio I.
IUS SOCIALE UNIVERSALE IN GENERE.


§. 1.


Consideravimus parte operis huius priori iura atque obligationes naturales,
quae in statu hominum singulorum extrasociali seu naturali obtinent: nunc ad
eas, quae ex statu sociali deducuntur, explicandas accingimur §. 60 et 61, part. I.
Repetendum hic vero e [2] Prolegomenis Iuris Naturalis, quod, si plures ad obtinendum
finem quendam communem non-transitorium seu perdurantem iungant
vires, ex tali coniunctione seu consociatione oriatur societas. Consistit igitur
Societas in unione plurium ad persequendum finem communem non-transitorium,
seu consistit in eo statu perdurante plurium, quo iunctis sive unitis
viribus ad eundem finem consequendum tendunt. Singuli ita uniti appellantur
SOCII (membra societatis), et sociorum eiusdem societatis complexus etiam societas
vocatur, §. 82, Proleg. Coivere igitur homines ea potissimum ex ratione in societates,
ut tales fines, qui usum virium per multos actus successivos continuatum
requirunt, et sine aliorum auxilio, §. 273, part. I, vel plane nequeunt vel difficilius
possunt obtineri, consequi daretur. Atque ita factum est, ut homines
 
 
[333]
 
praeter illam societatem universalem, cuius quilibet per ipsam naturam constituitur
membrum, §. 82 et 83, Prol., in plures coalescerent societates particulares, §. 91,
Prol.: de quibus, quod ad earum iura atque obligationes naturales easque perfectas
et externas attinet, nunc exponendum.


[3] Titulus I.
DE
SOCIETATE IN GENERE.



1. f. langemackii allgemeines gesellschaftliches Recht, Berlin 1745. 8.


§. 2.


Cogitatur vero in omni societate 1) finis communis, ergo unio voluntatum et
bonum commune, ad quod obtinendum omnes socii conferunt vires, ut obtentum
in omnes redundet; 2) unio virium, tamquam medium finis socialis, hinc cooperatio
omnium sociorum, ad mutuum sibi praestandum auxilium (adiutorium),
§. 273, I, in omnibus iis, sine quibus finis societatis obtineri nequit; 3) plura
negotia socialia
, hoc est fini societatis inservientia, a sociis peragenda, §. 1.

§.3.


Ceterum societates potissimum differunt fine, cuius gratia ineuntur; et cuiuslibet
societatis salus consistit in progressu ad fi[4]nem suum socialem consequendum
haud impedito, §. 85, Prol.; societasque omnis, pro coetu sociorum sumpta,
quatenus generatim consideratur, tamquam una persona ea propter spectatur, quia
omnes socii iunctis viribus ad eundem finem contendunt, §. 92, Prol.

§. 4.


Scientia legum naturalium posito statu sociali observandarum vocatur ius
sociale universale (Ius Sociale Naturale, Ius Naturale Societatum). Ergo
 
 
[334]
 
Ius Sociale Universale est Ius Naturale ad societates applicatum, docetque iura
atque obligationes naturales, quae posita demum societate quadam particulari
concipi possunt.

§. 5.


Societas considerari potest vel intrinsece et per se, respectu sociorum suorum;
vel extrinsece, respectu extraneorum (exterorum), hoc est non-sociorum: inde Ius
Sociale Universale
in Intrinsecum et Extrinsecum dispescitur.

[5] Ius ergo Sociale Universale Intrinsecum tradit iura atque obligationes
naturales, quae sociis erga se invicem competum, et potissimum eas, quae ipsis
competunt qua talibus, quae iura atque obligationes vocantur stricte et
simpliciter sociales, et diversae sunt ab iis, quae sociis erga se invicem competunt,
licet tantum ut homines considerentur, quippe haec iura atque hae obligationes
sunt simpliciter naturales.

Atque eodem significatu etiam lex socialis, suum et officium sociale sumuntur
stricte, si nempe posita demum societate enata, et vi eiusdem talia facta sunt;
cum latiori significatu lex, obligatio, ius, suum, officium appellentur socialia, quae
quomodocumque ad Ius Sociale Universale possunt referri.

§. 6.


Supponenda igitur est societas, cuius socii sibi invicem ad finem eommunem
perfecte obligantur. In hac ponitur 1) obligatio cuiuslibet [6] socii erga
quemlibet consocium ad facienda, quae ad finem socialem consequendum pertinent,
et hinc 2) ius socii cuiuslibet in quemlibet consocium, ut faciat, quae ad finem
socialem obtinendum pertinent. Ergo in omni societate ponitur obligatio quaedam
socialis, mutua, affirmatwa, ideoque etiam ius guoddam sociale, mutuum, affirmativum.
Nexus iurium atque obligationum inter plures est nexus iuridicus, nexus
iuridicus inter socios, qua tales, est nexus socialis(sensu iuridico). Quare
in omni societate ponitur nexus quidam, qui inter socios omnes intercedit, socialis.

§ 7.


Ergo quilibet socius commune bonum promovere; hinc omittere, quae saluti
societatis adversantur, committere, sine quibus finis socialis obtineri nequit, eius
remedia adhibere, impedimenta removere tenetur; non tamen ultra guam potest,
§. 8, I.

 
 
[335]
 
[7] Quatenus igitur socius ad faciendum, quod bonum commune concernit,
obligatur, eatenus bonum commune bono sibi proprio (privato) praeferre tenetur.
Hinc bonum commune et salus societatis suprema societatis lex dicitur. Atque ex
his obligationibus socialibus iura socialia correlata intelliguntur.

§. 8.


Si sumatur societas ex pluribus quam duobus hominibus composita; extenditur
obligatio soeialis singuli cuiusvis socii in plures consocios et totam societatem,
concipiturque simul vice inversa obligatio socialis totius societatis erga singulum
quodque societatis membrum. Atque ita in eiusmodi societate ius quoddam sociale
universorum in singulos, singulique cuiuslibet in universos concipitur.

§. 9.


Societas, quae pactoconstituitur, est voluntaria (pacticia); quae citra
pactum coalescit, necessaria (legalis). Sumamus [8] nunc societatem voluntarium,
quippe quo ad unam fere omnes pertinent. Cum fundamentum iuris et
obligationis socialis societatis voluntariae e pacto repetendum sit; societas voluntaria
pacto valido nitatur, necesse est
, quoniam ex pacto invalido nullum ius nullaque
 
 
[336]
 
obligatio pacticia nascitur. Et quoniam societas, quae pacto dumtaxat praesumpto,
vel quae iniusto nititur, ius et obligationem socialem producere nequit, ideoque
non est societas intrinsece et per se spectata, §. 5, 6; ponenda soctetas voluntaria
talis, quae pacto expresso vel tacito innititur, quaeque non ad iniustum finem persequendum
coalescit
, societas non illicita, sed licita, quae et dicitur legitima.

§. 10.


In societate igitur pacticia 1) et obligationes sociales et iura socialia ex pacto
et fine societatis dimetienda sunt, ideoque 2) quilibet socius facere obligatur, quae
ad consequendum finem socialem facere potest, et
praeterea etiam, de quibus, ut ab
ipso fiant, specialiter conventum.
[9] 3) Quoniam vero pacto expresso iura atque
obligationes sociales, quae e fine sociali colliguntur, pacto speciali tum restringi
tum extendi possunt, consensus vero expressus tollat consensum tacitum contrarium;
consequitur, ut in aestimandis iuribus atque obligationibus societatum voluntariarum
primario pacti, finis vero socialis in subsidium dumtaxat sit habenda ratio,
conf. et §. 194, I.

§. 11.


Consideranda porro hoc loco societas, qualis est ab origine, quae scilicet
coalescit ex hominibus, qui singuli hactenus in statu constituti erant naturali.
Posita societate ponitur status socialis, et eatenus cessat singnli cuiusque socii
status naturalis respectu consociorum et societatis suae. Hinc et libertas naturalis
sociorum restringitur quoad eis actiones, circa quas vi initae societatis contraxere

 
 
[337]
 
obligationem. E contrario quoad eas, in quibus ut socii spectari non possunt,
ipsis adhuc superest libertas et status naturalis. Quamobrem socii in iis causis,
in qui[10]bus ut socii spectari non possunt, invicem utuntur Iure mere Naturali
, si
nempe societas consideretur, qualis est ab origine.

§. 12.


Si socius consocium laedit, ius laesi in laedentem ex pacto et fine sociali metiendum
est
, §. 10. Quod si vero res in abstracto spectetur, laeso contra laedentem
competit ius cogendi vel etiam discedendi a societate
, §. 284, I.

Quamobrem si singulus laedit universos seu integram societatem, ab universis
cogi vel a societate excludi potest; si
contra singulus ab universis laeditur; laeso cogere
universos, vel excedere societate licet.


§. 13.


Ceterum si socius consocium laedit ita, ut eius factum pacto vel fini sociali
repugnet; universi simul laedi intelliguntur, et laeso ius est postulandi ab
universis auxilium contra laedentem, §. 2. Atque ita societati integrae, cogen[11]di
vel excludendi laedentem non tantum ius nascitur, sed obligatio etiam.

 
 
[338]
 
§. 14.


Ius Sociale Universale Extriusecum explicat iura atque obligationes naturales,
quae sociis erga extraneos competunt; consequenter huc pertinent, quaecumque
singulo cuivis socio vel universae cuilibet societati respectu tum singulorum
exterorum, tum aliarum societatum, earundemque sociorum singulorum tribui
possunt.

§. 15.


Cum socii coniunctis viribus ad communem finem agant, atque ideo iura
ac obligationes cum tali fine talique virium usu connexa, ipsis communia sint;
societas est persona moralis (corpus mysticum, morale), §. 92, Pr., et ab exteris
tamqam talis spectari et debet et potest.

§. 16.


Porro societas vi originis respectu exterorum est persona in statu naturali
degens, ideo[12]que libera, §. 77 et §. 96, Prol. et §. 11, hinc ab exteris tamquam
libera spectanda. Quamobrem etiam plures societates diversae naturaliter,
hoc est vi originis, considerandae sunt ut plures personae liberae, quae erga se invicem
utuntur Iure mere Naturali
.

§. 17.


Quoniam societas, quae ad persequendum finem iniustum coalescit, ex. gr.
caterua latronum, sua natura atque ab ipsa origine est illicita, §. 9, animumque
laedendi manifeste prodit, §. 270, I; exteris ex iure securitatis competit ius non
patiendi
, ut societas, quae ad finem iniustum coalescit, subststat, hinc ius cogendi singulos
et universos, ut discedant ab hac unione iniusta, atque ita societas dissolvatur.

§. 18.


E contrario societati legitimae competunt respectu extraneorum iura, quae
cuilibet personae liberae sunt tribuenda, §. 16: ergo etiam ius in sui, qua societatis,
unionisque ergo suae socia[13]lis conservationem, porro ius finem socialem
quibuscumque actionibus, modo non iniustis, persequendi, ius aequalitatis, existimationis
bonae simplicis et reliqua iura status naturalis absoluta. Inde concipiuntur
iura societatis absoluta, quae scilicet cum ipso societatis ortu ipsi cooriuntur.

§. 19.


Nec minus eiusmodi societas rerum a se occupatarum fit domina, rerum
sibi propriarum accessoria ipso iure, et alienum pacto adquirit. Hinc intelliguntur
iura societatis adquisita.

§. 20.


Denique laesae societati contra extraneum laedentem competit ius cogendi,
ius violentiae, belli, indemnitatis, defensionis, praeventionis, et reliqua iura laesi
 
 
[339]
 
in laedentem. Atque ita concipi possunt iura laesae societatis in laedentem extraneum
aliamque societatem laedentem.

[14] §. 21.


Quemadmodum vero iura mere naturalia liberae societati competunt, ita
quoque obligationibus mere naturalibus ipsa adstringitur. Tenetur itaque tribuere
cuilibet extraneo, quod eius est, iura eiusdem connata vel adquisita non violare,
stare promissis, debita solvere, damnum datum reparare cet. Inde concipiuntur
obligationes societatis absolutae et hypotheticae seu iusto seu iniusto facto contractae.


Titulus II.
De
SOCIETATE AEQVALI.


§. 22.


Ius socii, determinandi pro arbitrio, quae a consocio facienda sunt, est
imperium; et persona, cui competit imperium, superior (imperans) est. societas,
in qua reperitur superior, seu in qua aliquis sociorum habet imperium
in consocium, inaequlais (re[15]ctoria); sin minus, aequalis (aequatoria)
dicitur. Posito imperante ponitur subditus (inferior, subiectus), qui imperio
alterius subest, seu ab eo dependet, et subiecto, dependentia alicuius ab
imperio alterius, §. 74 et 75, I.

§. 23.


Si societas ab origine simpliciter contrahitur; omnium sociorum ad finem
communem persequendum eadem est obligatio et idem ius, §. 6, hinc omnes
sunt aequales, §. 70, I, nemini competit praerogativa, §. 72, I, nemini imperium,
§. 72, I et §. 22. Quare societas eiusmodi (ergo omnis, ceu hoc loco spectatur,
§. 9 et §. 11) naturaliter est aequalis, §. 22. Immo licet expresse conveniatur, ut
socio alicui ius competat, quo ceteri carent, vel ut socius ad quid praestandum
obligatus sit, ad quod ceteri non tenentur; attamen societas esse potest aequalis,
quoniam datur praerogativa, quae non est imperium, et datur obligatio praecipua,
quae non est subiectio.

 
 
[340]
 
[16] §. 24.


Cum in societate aequali sociorum ius ac obligatio sit eadem, §. 23; quidquid
finis communis consequendi gratia fieri debet a sociis societatis aequalis, communi

ipsorum consensu est determinandum. Atque in hoc sociorum consensu communi
consistit voluntas societatis, qua unius personae.

§. 25.


Cum in societate multa negotia sint expedienda, §. 2, consensus vero omnium
sociorum ad determinandum singulum quodque negotium uno quoque tempore
exigi nequeat, aut certe difficulter obtineri possit; salus societatis requirit,
ut ea, quae finis consequendi causa semper eodem modo fieri debent, communi consensu
determinentur, simul atque societas contrahitur.
Quo facto efficiuntur leges societatis,
quae conventionales (pacticiae) dicuntur, quoniam socii iis vi pacti immediate
adstringuntur, §. 182, I. Et talis lex socialis, cuius vis obligandi est perdurans,
strictius appellatur lex socialis.

[17] His legibus socialibus cum ipso societatis ortu constitutis potissimum
determinari solent tum negotia socialia praecipua et ordinaria, quae et quomodo sint
expedienda; tum
vero etiam ipse modus consentiendi validus in negotiis reliquis adhuc
indeterminatis, pro rerum circumstantiis aliquando determinandis.

§. 26.


Quodsi nempe casu emergente boni communis gratia aliquid faciendum,
quod consensu hoc sociorum originario legibusque societatis nondum est determinatum;
communi iterum consensu ut de eo statuatur, opus est. Atque hoc
votis potissimum perficitur.

 
 
[341]
 
Est vero votum (suffragium) declaratio voluntatis socii societati facta de
eo, quod communi consensu determinandum est. Si voto declaratur voluntas
positiva (volitio), votum dicitur affirmativum; si voluntas negativa (nolitio),
negativum; si hypothetica, hypotheticum; si absoluta, cate[18]goricum.
Porro votum, cum sit declaratio: vel erit expressum sives Scriptum sive
orale; vel tacitum, quo pertinent varia facta declarandae mentis symbola,
immo et facta omissiva pertinere possunt, §. 88, I.

De cetero votum socii respectu societatis obligationem vel nullo vel aliquo
modo parit; illud est votum deliberativum (consultatorium, consultativum),
hoc decisivum. vota vero eorum, qui eiusdem sunt sententiae, dicuntur consentientia,
diversa (dissentientia) e contrario illorum, quorum sententiae
in diversum abeunt.

§. 27.


Id, quod faciendum per vota determinatur, concluditur; unde conclusum,
quod ita determinatum est. Ergo in societate aequali vota sociorum
consentientia concludunt
, §. 26, et eatenus in societate aequali votum cuiuslibet socii
est decisivum
, §. 26. Conclusa [19] de iis, quae quovis casu simili emergente
eodem modo facienda, ad leges societatis strictius dictas pertinent, §. 25; distincta
ab iis, quae ad casum datum unice directa sunt, quorum vis obligandi transitoria.

§. 28.


vota unanimia sunt, si vota omnium sunt consentientia; si maioris
tantum societatis partis, maiora (plurima); si minoris tantum partis, minora;
paria
autem, si consentientium et dissentientium idem numerus. Quo exitum
habeant negotia et subsistat societas; interest maximopere cuiuslibet societatis,
ut vota maiora concludant
, hoc est ut, quod maiori sociorum parti visum fuerit,
id habendum sit pro voluntate omnium, atque ita per partem maiorum minor
pars obligetur. Quoniam vero in societate pacticia ultra consensum nemno sociorum
 
 
[342]
 
tenetur; vota maiora, si nempe e solo pacto res decidenda, non concludunt,
nisi ita inter socias fuerit conventum expresse vel tacite.
Im[20]mo si ita conventum
fuerit, dissentiente uno omnes dissentire intelliguntur.

Pari etiam ratione, vota numerari an ponderari debeant? quota pars votorum
consonorum concludat? an absentium quoque, utrum dumtaxat praesentium suffragia
in censum veniant? an in paritate votorum certae personae votum vincat,
utrum calculus Minervae obtineat, vel res in eo statu, quo est, maneat, cet. ?
utrum denique in diversorum votorum pluralitate sequendum fit id, quod paucioribus
displicet;
cum sequi non liceat id, quod plurimis placet? illud omne ex
legibus conventis dimetiendum est.

1. Io. Iacob. Müllerii diss. de iure partis maioris, recus. Ienae 1751.

2. Henr. Cocceii diss. de eo, quod iustum est circa numerum suffragii,
Francof. ad Viadr. 1705, et in diss. eiusd. Vol. II p. 36.

3. Sam. Frider. Willenberg commentatio de votorum pluralitate non
concludente
, Ged. et Lips. 1750, 4.

[21] §. 29.


Ceterum evidens est, 1) omnes leges societatis aequalis naturaliter esse conventionales,
§. 25; 2) quoniam generatim leges sociales determinant media, ad
finem socialem assequendum necessaria, §. ead., nullam societatem sine legibus
subsistere, nulliusque salutem sine custodia legum conservari posse;
3) singulum quemque
socium legibus societatis subesse
h. e. teneri, ideoque transgressione earum violare
ius universorum; 4) guemcumque qui recipitur in societatem, se legibus societatis
subicere
h. e. promittere illarum observantiam expresse vel tacite.

§. 30.


Clarum etiam est, cuilibet societati vi libertatis naturalis competere ius, leges
sociales pro arbitrio ferendi, easdemque
, quando visum fuerit, tollendi, immutandi,
aliasque condendi.
Eatenus, quamquam singuli legibus adstringuntur, universi tamcn
sunt supra leges positi:
quippe omnis vis pacti a paciscentium consensu, [22]
§. 252, I, hinc et vis legum conventionalium a communi sociorum consensu
unice dependet.

§. 31.


societas ad dies vitae inita est perpetua; ad certum tempus, quod

 
 
[343]
 
vita brevius iudicatur, temporaria. Societatis igitur perpetuae lex est, ne umquam
a societate discedatur;
ideoque nemini singulo discedere licet invitis universis:
quod contra in societate temporaria, elapso tempore convento, licet omnino.
Sed universis tamen solvere societatem, etiam perpetuam, communi consensu integrum
est
, §. praec.

Titulus III.


DE
SOCIETATE INAEQUALI.


1. Valent. Velthemii diss. de iure imperii quaesito, len. 1674. recus.

1678.

1) Petri van Vliesvliet diss. de acquisitione originaria iuris in personas,

Lugd. Batav. 1740.

[23] §. 32.


Imperans habet ius obligandi subditum, ut actiones suas pro lubitu imperantis,
hinc ad eius voluntatem sic et non aliter determinet; alias imperium
esset inutile, §. 22. Cum vero voluntas alterius cognosci nequeat nisi sufficienter
declaretur, §. 165, I; imperans aliter obligare non potest subditum nisi declarando
sufficienter, quid a subdito fieri velit. Atque ideo imperanti competit ius
praescribendi alteri facienda, uno verbo
potestas per excellentiam dicta.

 
 
[344]
 
Quamobrem subditus obligatur, actiones suas ad voluntatem imperantis componere,
seu praescripta (imperata) superioris facere, hoc est, ipsi oboedire
(parere), obligatur ad oboedientiam (obsequium).

§. 33.


Imperium est ius sociale, affirmativum, §. 6, et praecipuum, hinc praerogativa
respectu subditorum, §. 72, I, quorum libertas naturalis quoad [24] eas
actiones, in quas imperanti qua tali ius competit, cessat, §. 84, I.

§. 34.


Imperans, quatenus est talis, habet ius leges ferendi subditis, §. 32: tum de
iis, quae semper eodem modo facienda sunt, quarum obligatio est perdurans;
tum de iis, quae casu eveniente facienda, quarum obligatio est transitoria, §. 25,
27. Hinc vero etiam ius ipsius derivatur, efficiendi, ut subditi legibus praescriptis
satisfaciant)
alias imperium esset inutile; itemque ius in omnia media ad hunc finem
necessaria
, hinc et in omnes actus cum tali fine connexos.

Quoniam porro imperans legem ferens obligationem imponit subditis, non
sibimet ipsi; imperans legibus a se latis naturaliter ipse non tenetur. Et denique
cum leges imperantis vim suam immediate habeant ab eius voluntate et arbitrio;
imperanti etiam ius est, tales leges a se latas mutandi, tollendique et alias ferendi.

[25] §. 35.


De cetero cum ius imperantis ex pacto, unde naturaliter oritur, §. 9 et 11,
et fine societatis aestimandum, §. 10; imperans obligatur ad finem societatis persequendum,
hinc tenetur imperio uti in salutem societatis, et leges, quas fert, bono
communi accommodare.
Quin iis, de quibus inter ipsum et subditos specialiter conventum
est, vi pacti tamquam legibus conventionalibus, ipse etiam tenetur, neque eas
invitis subditis tollere vel mutare potest.

 
 
[345]
 
§. 36.


Si societas rectoria est perpetua, §. 31; et imperium sociale et subiectio socialis
est perpetua, hinc nec subditus subiectionem excutere invito imperante,
nec hic imperio se abdicare invitis subditis potest: quod contra fieri in temporaria
iure potest, §. 31. Qui igitur se alteri in perpetuum subicit, renuntiat libertati
naturali, eamque transfert et alienat eatenus, quatenus se subicit: ex adverso
qui se alteri ad tempus [26] subicit, suspendit dumtaxat libertatis suae exercitium per
illud tempus, quoad imperio subest.

§. 37.


imperium perpetuum in omnes alterius actiones est despoticum, imperium
in certas tantum actiones, seu fuerit perpetuum seu temporarium, est
temperatium. Hinc societas inaequalis intelligitur esse vel despotica vel temperata,
et subiectio vel despotica (omnimoda) vel temperata. Subiectio omnimoda
dicitur servitus, qui in servitute est, servus, servi superior despota. Servo
itaque nihil plane libertatis naturalis superest, quippe posito imperio perpetuo in
omnes actiones alterius, huius libertas omnis tollitur.

§. 38.


Temperati imperii complures concipi possunt species, sine potissimum discretae.
Generatim vero observandum, quod, qui se subicit imperio perpetuo temperato,
eius libertas
quo[27]ad eas actiones tantum, in quas imperanti ius transfert,
tollatur, hinc imminuatur dumtaxat, et ipsi quoad reliquas actiones supersit libertas,
minus plena
ergo, §. 84, I, pars et residuum libertatis naturalis. Qui se ad

 
 
[346]
 
tempus subicit, eius libertas, abscisse loquendo, nec tollitur, nec imminuitur;
sed restringitur saltem §. 36 et §. 86, I. Quoniam vero subditi quoad eas actiones,
in quas imperanti ius non competit, sunt liberi, et imperanti aequales
vi originis, §. 70, I; omnis societas inaequalis temperata quoad ea, quae iuri imperantis
non subsunt, spectanda
ut societas aequalis.

§. 39.


Ceterum cum nemo obligetur ultra quam potest physice et moraliter, §. 31, I,
nec obligatio subditi ullius, nec ideo imperium ullum extenditur in ea, quae physice
fieri nequeunt
, vel Divino luri sunt contraria. Per se etiam patet, imperium hominis
non extendi nisi in actiones liberas externas. Quoniam porro omne imperium
boni communis gratia constitutum est, §. 2, [28] et eo fine ius praescribendi
subdito facienda imperanti competit; imperium, quamvis in iure actiones subditorum
pro arbitrio determinandi consistat, §. 22, neutiquam ius, de vita et substantia
subditorum
pro arbitrio disponendi, comprehendit. Atque ita differt imperium
tamquam ius in personas a dominio tamquam iure in res, et simul intelliguntur
limites naturales imperii in abstracto spectati, e quibus etiam actus imperii per se
illiciti colligi possunt.

 
 
[347]
 
§. 40.


Si subditus obligationi suae erga imperantem non satisfacit, violat ius imperantis
eumque laedit. In subditum laedentem imperanti competit ius cogendi,
ut obligationi suae satisfaciat; in maleficum, hoc est dolose laedentem, §. 117,
Pr., simul ius vindictae, §. 271, I. Vindicta superioris in subditum est poena
stricte et in sphaera luris Socialis simpliciter dicta. Imperanti igitur vi imperii
competit ius puniendi sub[29]ditum maleficum, hinc et inoboedientem, qui oboedire,
§. 32, dolose recusat, nec non ius poena sanciendi legum suarum observantiam, ut
nempe proposito malo a transgressione legum absterreantur, §. 34. Consistit
igitur poena (si non pro actu puniendi, sed eius effectu sumitur) in malo, quod
superior infligit inferiori ob eius maleficium; daturque ius puniendi in eum finem,
ut subditus maleficus nolit vel nequeat amplius laedere, §. 271, I, datur etiam
ad deterrendum alios subditos a laedendo, §. 34. Facta igitur inculpabilia punire
nequit imperans; culposis mala proponere et inferre potest, ut reus aliique
attentiores in faciendo officio fiant, §. 271, I. et §. 34, minori tamen gradu quam
dolosis factis. Et talia mala ad poenam latiori sensu referri solent, unde ius
puniendi
ad omnes laesiones subditorum culpabiles et imputabiles extenditur.

[30] Sectio II.

IUS SOCIETATUM DOMESTICARUM

UNIVERSALE.


§. 41.


societas, quae alias societates habet pro partibus suis, est composita;
sin minus, simplex: referuntur tamen ad simplices, quaecumque tales esse
possunt. Quoniam luris Socialis Universalis scopus est, ut intelligatur Ius Civitatis;
civitas vero e familiis, familia ex societate matrimoniali, parentali et herili
est composita; istae vero societates simplices una cum familia sub communi
nomine societatum domesticarum comprehenduntur, §. 94 et 95. Prol.: considerandum
nunc est ius societatum domesticarum universale, quo traduntur
iura atque obligationes, quae in societate matrimoniali, parentali, herili et in
familia naturaliter obtinent.

 
 
[348]
 
[31] Titulus I.


DE
MATRIMONIO.


§. 42.


Societas maris et feminae, ad procreandam atque educandam subolem (prolem)
inita, matrimonium (coniugium, societas coniugalis) dicitur. Est vero educare
curare, ut, qui ob teneram aetatem se ipsum perficere nondum valet, ad id aptus
efficiatur. Si qua alia igitur de causa inter marem et feminam contrahitur societas,
ea matrimonium non est. Socii matrimonii sunt coniuges: mas coniux
maritus, femina coniux uxor.

1. Due dissertationi sopra il fine primario del matrimonio: la prima del

Canonico Giovanuandrea Irico IC., la II. del Conte Don Diego Rubini,

Bergamo 1753. 4.

Cum procreatio subolis et procreatae educatio non possit non finibus

divinis accenseri: omnis concubitus his finibus contrarius, consequenter

omnis coitus extra ma[32]trimonium; immo omnis membrorum genitalium

usus solius voluptatis percipiendae gratia, uno verbo omnis vaga libido

Legi Divinae Naturali adversatur.

§. 43.


Matrimonium naturaliter est societas voluntaria, §. 9, simplex, §. 41, et aequalis,
§. 22. Ex pacto tamen vel expresso vel tacito maritus adquirere imperium potest,
atque ita uxor subicitur marito.

§. 44.


Quoniam igitur ad validitatem matrimonii pactum validum requiritur: consequens
est, ut 1) qui inhabilis est ad procreandam vel educandam subolem, sive
per aetatem seu per corporis aut mentis defectum quendam, eius matrimonium
sit nullum;
2) qui ad matrimonium ineundum fraude inducitur vel vi iniusta compellitur,
ex matrimonio non teneatur
, quin potius contra fraudatorem et vim inferentem ius
laesi exercere possit; 3) convalescere tamen [33] talismodi coniugium vitiosum, si
postea partis laesae accesserit ratihabitio
, §. 175, I, not.

1. Hieron. Delphini de Eunuchi coniugio scripta collecta, len. 1737. 4.

2. I. H. Boehmer diss. de matrimonio coacto, Hal. 1717.

§. 45.

Pactum, quo matrimonium initur, est matrimoniale; a quo distingui
possunt sponsalia, pactum de matrimonio ineundo. Adimpleti pacit matrimonialis

 
 
[349]
 
initium (prima tori conscensio) nuptiae appellantur, qui sponsalia
contraxerunt, ante nuptias vocantur desponsati, ergo sponsus vel sponsa.
Uniti per nuptias sunt coniuges, maritus, uxor strictius dicti (§. 42). Si bina
sponsalia contradictoria fuerint celebrata; priora derogant posterioribus, licet his nuptiae
accesserint
, §. 190, I.

§. 46.


In societate coniugali si ponis utriusque sexus non nisi unum coniugem,
matrimonium [34] est monogamia; si plures eiusdem sexus, plygamia (polygamia
simultanea, ut a successiva seu Deuterogamia distinguatur). Si sumis in
coniugio plures coniuges utriusque sexus, existit communio uxorum; si plures
alterutrius sexus dumtaxat; vel est coniugium unius maris cum pluribus feminis,
polygynia (polygamia virilis); vel unius feminae cum pluribus maribus, polyandria

(polygamia muliebris). Species polygamiae est bigamia, coniugium
unius cum duobus alterius sexus. bigamia est vel unius maris cum duabus
feminis, bigynia (bigamia virilis); vel unius feminae cum duobus maribus,
biandria (bigamia muliebris).

Praeterea matrimonium vel perpetuum vel temporarium, §. 31.
Reliquis matrimonii speciebus perfectior est monogamia perpetua, ad arctissimam

simulunionem inita, hoc est ad mutuum in omnibus vitae casibus
adiutorium: unde nascitur omnis vitae consortium. Haec quippe fi[35]ni societatis
coniugalis primario obtinendo convenientior reperitur et teste experientia
et iudice ratione.

* Polyandriam natura abhorret: polygynia pluribus adhuc gentibus recepta,

nec defuerunt populi, qui communioni uxorum indulferunt.

1. Scripta, quibus pro monogamia contra polygamiam disputatur, vel

polygamia defenditur, et singulatim, quae ad quadruplex Bellum de polygamia

exortum, puta Ochinianum, Boeckelmannianum seu Boegerianum.

Lyserianum et Willenbergianum pertinent, copiosa manu suppeditat meister

in Bib.l Iur. Nat. part. III. voc. polygamia.

§. 47.


Coniuges sibi invicem obligantur 1) ad omnia, quae ad procreandam educandamque
prolem necessaria sunt
, §. 42, nec non 2) ad reliqua, de quibus specialiter inter ipsos
conventum. Tenentur
itaque coniunctim onera ma[36]trimonii ferre, hinc et vitae necessaria
(sustentationem) suboli coniunctim procurare, ergo alimenta, hoc est
victum, amictum, habitationem ipsi coniunctim praestare.

Inde fides, §. 184, I, coniugalis concipitur, ad quam uterque coniugum adstringitur,
ex pacto et fine coniugii metienda.

 
 
[350]
 
§. 48.


Qui matrimonium invicem ineunt, ad futuri coniugis qualitates individuales
maximopere solent respicere: hinc neuter coniugum censendus est, ea iura, quae
vi pacti matrimonialis in alterum transtulit, ita transtulisse, ut eadem pro lubitu
in alium quendam transferre possit, ideoque ut ipsi competant qua transmissibilia,
§. 243, I. Iam vero ultra consensum et intentionem declaratam paciscentes sibi
invicem non tenentur: ergo uterque coniugum consendus est, transtulisse in alterum
iura personalissima tantum. Hinc itaque conficitur, iura matrimonialia esse
personalissima, atque
inde etiam obligationes coniugis in coniugem qua [37] talem
esse personalissimas, nexumque ideo coniugalem, §. 6, esse personalissimum.

§. 49.


Coniuges monogamiae obligantur, sibi solis invicem usum corporis ad generandam
subolem concedere.
Quamobrem concubitus talis coniugis cum persona extranea est
iniustus
, et datae fidei coniugali contrarius. Concubitus coniugis cum persona
extranea dolosus est adulterium; cuius facti reus est adulter, rea adultera.

§. 50.


vita, quae ducitur in societate domestica, §. 41, est domestica; res et
negotia, quae ad vitae domesticae commodum pertinent, res domesticae, negotia
domestica
, uno verbo res familiaris; rei familiaris cura est

oeconomia.

Coniuges matrimonii perfectioris, §. 46, simul obligantur, sibi invicem in omnibus
vitae casi
[38]bus praesto esse; hinc etiam cohabitare, et communiter rem familiarem
curare
, ideoque communem habere oeconomiam. Uterque igitur Coniux ad res dornesticas
comparandas et conservandas, et negotia domestica peragenda tenetur,
quantum potest.

§. 51.


Si violatur fides coniugalis, et generalius, si coniux a coniuge laeditur;

pars laesa contra laedentem iure cogendi uti, aut discedere a societate matri
pars laesa contra laedentem iure cogendi uti, aut discedere a societate matri

moniali potest, §. 12.

Posterius fit per divortium, quod consistit in dissolutione matrimonii

vivis coniugibus facta. Itaque contra adulterum vel adulteram laesae parti competit

ius ad divortium.

* Controversiae circa iura divortiorum (inter Io. Frid. Kayserum et
adversarios, puta Ιο. Mich. Langium et God. Lud. Menckenium) editis
opusculis agitatae, collectae atque coniunctim editae, ed. tertia, Halae
1737. 4. Reliquas de hac mate[39]ria commentationes enumerat Meister
Bibl-Iur. Nat. p. I. voc. Divortium.

§. 52.


Cum et fides sponsalicia, §. 45 et 184, I, concipi possit; pari modo et ex

 
 
[351]
 
eius violatione parti laesae ius datur, vel cogendi laedentem, vel dissolvendi eponsalia.
Dissolutio sponsaliorum, vivis desponsatis facta, vocatur repudium.

Titulus II.


DE
SOCIETATE PARENTALI.


1. Gotthelf Ehrenreich Beckeri diss. de fundarnento iuris patrii, Lips.

1686.

2. Io. Balthas. Wernheri diss. de iure parentum et liberorum secundum
legem naturae
, Lips. 1698, et in Eiusd, dissert. Iuris Nat. (Vitemb. 1721. 8.)

3. Ιο. Eberh. Roesleri diss. de imperio parentum in liberos, Tubing.

1718.

4. Ge. Christian. Gebaueri diss. de patria potestate, Gotting. 1750.

cap. I.

[40] §. 53.


Si quis iuste efficit, ut aliquid existat, eo animo, ut sit suum; id, cuius
existentiam efficit, seu id quod producit, adquirit, §. 112, I. Eatenus quidquid
facto meo iusto produco, illud fit meum
.

Proles, ex generatione, ideoque facto parentum hoc est patris atque matris
communi, existentiam nanciscitur: ergo parentibus in prolem, filium, filiam, liberos
competit ius, adqisitum.
Ius parentum in prolem qua talem dicitur patria potestas,

vel potius, si exacte loquendum, PAReNTAliS; cum ius in prolem
non patri proprium; sed matri cum patre ideoque parentibus sit commune.

 
 
[352]
 
§. 54.


Proles est homo: ergo ipsi ad minimum connascitur ius, eorum omnium,
quae homini naturaliter competere possunt, ultimum et supremum, quippe e lege
divina de se conservan[41]do, quae omnis iuris perfecti fons atque fundamentum
est, immediate proficiscens, ius in vitae et corporis sui conservationem, §. 137, I,
conf. §. 143, Prol. ltaque parentum ius in liberos non continet ius eos distribuendi,
nec ius de vita et corpore ipsorum pro lubitu disponendi;
et generatim concipi nequit
tamquam dominium, quippe proles non res est, sed homo.

§. 55.


Ergo parentalis potestas est tantum ius in actiones prolis, ideoque ius, actiones
liberorum
pro lubitu eatenus dirigendi, quatenus haec directio cum conservatione ipsorum
consistere potest.
Parentibus itaque in prolem competit ius affirmativum,
§. 82, I.

§. 56.


Ad parentalem potestatem igitur pertinet ius educandi, §. 42. Ergo parentibus
ius competit, liberos aptos efficiendi
ad bene beateque vivendum, seu ad vitam
hominis ex sese vi
[42]vendam, hoc est ad sibimet ipsis prospiciendum de iis, quibus
ad conservationem sui indigent, et ad agendum conformiter voluntati divinae;
consequenter ius instituendi liberos in religione, scientiis, artibus mediisque,
vitae sustentationem sibi quaerendi honestam.


 
 
[353]
 
Non vero ad solum ius educandi restringitur parentum potestas; quin potius
generatim involvit ius efficiendi, ut proles actiones suas ad voluntatem parentum,
consequenter etiam in utilitatem parentum componat, quatenus ius prolis connatum
non violatur.

§. 57.


Parentes qua coniuges ad prolem educandam, hinc et ad alendam sibi invicem
obligantur
, §. 42. Itaque expositio infantis, denegatio alimentorum, et omnis actio
parentis, qua corpus prolis violatur, aut mens corrumpitur, est laesio.

Huic parentum ad educandam prolem obligationi, quae (praeter illam moralem,
qua [43] Summo Numini adstrictius tenentur) ipsis erga se invicem ex
pacto matrimoniali incumbit, et quae est adfirmativa §. 82, I, respondet ius affirmativum
cum patris in matrem, tum matris in patrem, ut prolem progenitam, quanto fieri
studio possit, educet.
Ast vero ex eodem officio parentali deduci non potest ius
prolis in parentes affirmativum
, eo sensu, ut proli competat ius quoddam strictum,
exigendi a parentibus, quo ipsi alimenta praebeant, eamque educent.

Atque eatenus educatio et speciatim alimenta, quae a parentibus proli primis
potissimum vitae annis praestantur, ipsi perfecte non debentur; quin potius proles
maturum iudicium nacta, id omne, quod a parentibus ipsi in hac aetatis suae
imbecillitate praestitum fuit, tamquam merum parentum beneficium per omnem vitam
agnoscere obligatur.

 
 
[354]
 
§. 58.


Ceterum inter parentes atque prolem nulla intercedit societas, antequam
proles coeperit [44] usu intellectus pollere: quippe antea nulla prolis actio tamquam
libera, ergo nec ulla eiusdem ad finem quendam socialem persequendum
obligatio cogitari potest. Uti vero suboles usu intellectus sensim instruitur: ita
et ipsius sensim progeneratur obligatio, ad actiones suas ad parentum voluntatem
componendas, §. 55. Cum vero proli qua homini simul ius competat in sui
conservationem, §. 54, ideoque et in eius medium, vitae sustentationem; quatenus
exercitium potestatis parentalis impedit prolem, quo minus sibi ipsa de vitae necessariis
prospicere possit; parentes ad ea suboli procuranda obligantur
.

Hac itaque ratione concipitur coniunctio parentum et prolis eo fine, 1) respectu
parentum, ut mediante educationis continuatione, eaque perfecta, mediante
saltim sustentatione prolis, ex actionibus eius utilitatem capiant, 2) respectu
prolis, ut mediante subiectione sub parentali potestate perficiatur et alatur. Cum
igitur ex hac coniunctione enascatur unio ad obtinendum finem quendam compositum,
et eate[45]uus communem, §. 1; concipitur inde societas inter parentes, vel inter
patrem aut matrem dumtaxat, et prolem, qua tales, quae dicitur societas

parentalis, speciatimque paternavel materna, prouti inter solum patrem
vel solam matrem et prolem intercedit.

* Finis parentum primarius quidem a fine prolis primario distat in societate
parentali; sed tamen finis parentum intermedius cum fine primario
subolis
et v. v. conveniunt, et eatenus parentibus et prolis idem est finis,
ipsis hoc casu communis, ad quem obtinendum cum iungantur parentes
et suboles, efficitur societas, §. 1. Atque eiusmodi quidem compositum
finem
in pluribus aliis societatibus pari modo observare licet.

§. 59.


Societas parentalis citra pactum coalescit, ideoque est 1) legalis, §. 9; licet
varia pacta ex postfacto ad eam accedere possint, 2) simplex esse potest, 3) est
inaequalis; potestas [46] enim parentum est imperium, §. 55 et 22, consequenter
et dependentia prolis est subiectio, quae, qua talis, dicitur subiectio filialis.

§. 60.


Quamobrem parentibus vi parentalis imperii ius est praescribendi liberis, quae

 
 
[355]
 
eos agere oporteat; obligandi eos, ut ad lubitum parentum actiones attemperent;
per eorum operas adquirendi, immorigeros puniendi cet. Hinc liberi citra parentum
consensum sese alteri obligare, matrimonium inire, egredi e familia cet. nequeunt.

§. 61.


Et quoniam parentalis potestas non restringitur ad solam educationem, §. 56 ;
perdurat) licet proles educatione haud amplius indigeat.

emancipatio est actus, quo parentes prolem ex potestate parentali
dimittunt. Emancipatione igitur parentes potestati suae renuntiant, et proles
emancipata in statum natura
[47]lem transit et fit sui iuris, §. 84, I. Consensus
parentum in matrimonium
vel separatam oeconomiam prolis eatenus tollit parentalam
potestatem, quatenus eius exercitium
inde redditur impossibile; atque eatenus consensus
eiusmodi est emancipatio tacita.

§. 62.


Fundamentum potestatis parentalis est factum generationis, § 53; hinc

fundamentum subiectionis filialis erga parentes in eo positum est, quod proles

parentibus vitam seu existentiam ferat acceptam. Ergo cui non debet vitam

proles, eius nec potestati parentali subest. Immo cum proles, qua homo, respectu

extraneorum sit in statu naturali, ideoque gaudeat libertate naturali;

proles nullius nisi parentum agnoscere tenetur potestatem parentalem. Ergo parentes

alienare pro arbitrio parentalem potestatem non possunt; consequenter parentalis

potestas est ius personailissimum, subiectio filialis obligatio personalissima, §. 243, I.

[48] * Accedit, quod maxime intersit prolis, utrum parens ipse exerceat

parentalem potestatem, an tertius. Parentis utriusque imperium mitigatur

naturali illo insito stimulo τη̃ς στοργη̃ς, qui paternus maternusque amor in

tertio frustra quaeritur.

§. 63.


Eam vero parentalis potestatis particulam, quae solo educationis iure continetur,
valide a parentibus alienari, et a tertio exerceri posse largior; cum

 
 
[356]
 
educatio non nisi in perfectionem prolis tendat, §. 42. Hinc oritur conceptus
tutelae, quae consistit in iure educandi vice parentum (vicario). Cui competit
tutela, est tutor, tutrix; qui educatur a tutore, est pupillus, pupillα;
societas inter tutorem et pupillum, qua tales, est societas tutelaris.
Tutela itaque et stocietas tutelaris cessat, simul atque pupillus aptus est ad vitam hominis
ex sese vivendam
, quoniam tunc non amplius indiget educatione, §. 56.

[49] §. 64.


Patri esset soli propria omnis parentalis in prolem potestas, nisi adesset
mater, cuius commune ius pater agnoscere obligatur, §. 53: quod vice inversa
etiam de matre admittendum est. Hinc mortuo parentum alterutro parentalis potestas
est propria soli superstiti
sive pater sive mater fuerit. Ius defuncti parentis
in prolem devolvitur in superstitem
(ei adcrescit). Matre itaque defuncta proles
manet sub patria potestate, patre defuncto sub materna potestate.

Utroque parentum mortuo tollitur prolis subiectio filialis, incipit status
naturalis.

Titulus III.
DE

SOCIETATE HERILI.


§. 65.


Operae, quae usibus vitae domesticae, §. 50, inserviunt, domesticae
sunt. Subiectus, qui pro alimentis operas domesticas [50] praestare obligatur,

 
 
[357]
 
famulus; si est subiecta, ancilla dicitur. Famuli vel ancillae superior est
herus, hera. Societas inter herum heramve et famulum ancillamve, qua tales,
est societas herilis.

§. 66.


Societas herilis 1) simplex esse potest, 2) est inaequalis. Famulus et ancilla
sunt subditi heriles, eorumque qua talium subiectio est subiectio herilis: herus et
hera sunt imperantes heriles, eorumque qua talium imperium herile imperium (potestas
herilis).

§. 67.


Ius heri in famulum, consequenter et famuli obligatio in herum eo tendit,
ut operae domesticae α famulo ad voluntatem heri, consequenter in utilitatem heri
praestentur: ius famuli
in herum, consequenter et obligatio heri in famulum pro
fine habet, ut alimenta ab hero praebeantur famulo.

[51] §. 68.


Quoniam societas herilis naturaliter est pacticia, §. 9; specialiora iura atque
obligationes heri et famuli mutua ex contractu, quo societas herilis constituta est,
determinantur. Qualia igitur alimenta, quanta et quomodo ea herus famulo; qualesque
operas, quantas et quomodo eas famulus hero promisit: talia tantaque ali~
menta herus famulo, talesque et tantas operas hic isti convento modo debet. Contractus
eiusmodi est contractus do ut facias, §. 215, I, ad finem nontransitorium, §. 1.

§. 69.


Alimentis substitui potest eius aequivalens, §. 202, I, speciatim pecunia,
§. 205, I. Hinc perinde est, sive promittantur famulo alimenta seu certa pecuniae
summa, unde sibi alimenta comparare possit, alimentorum vicarium. Posteriori
casu societas herilis nititur locatione conductione operarum, §. 217, I, et
pecunia, quae famulo debetur, est merces, §. ead. I. Inde fa[52]mulus et ancilla

pro mercede conducti, dicuntur mercennarii.

§. 70.


famulus vel omnes operas vel certas dumtaxat praestare tenetur; porro
operas debet vel ad omne vitae tempus, perpetuas, vel ad certum tempus,
quod vita brevius fore iudicatur, temporarias. famulus, qui ad certas et
temporarias dumtaxat operas tenetur, liberior; qui ad perpetuas vel omnes
vel certas dumtaxat, restrictor est.

Ceterum famulus, qui ad omnes et perpetuas operas obligatur, est servus,
§. 37, et speciatim etiam appellari potest servus domesticus. Herus servi

 
 
[358]
 

est despota, §. 37, et speciatim dici solet DOMINUS SERVI, eiusque potestas
in servum POTeSTAS DOMINICA. Subiectio servi domestici est servitus, §. 37,
et in specie vocatur SERVITUS DOMESTICA; societas dominum inter et servum
domesticum, qua tales, est despotica, §. 37, et speciatim nominatur SOCIETAS
DOMINICA [53]. Hinc etiam servae et dominae conceptus promanare intelligitur.

§. 71.


Domino itaque ius competit perpetuum, ex operis servi omnes utilitates, quae in
vita domestica desiderari possunt, capiendi, §. 70; hinc etiam ius, per operas servi
adquirendi.
Quamobrem servus citra domini consensum neque adquirere sibi, ne·
que obligare se aliis, neque excutere servitutis iugum potest
.

Actus, quo dominus servum ex potestate dominica dimittit, est MANUMISSIO.
Cum dominus manumissione potestati dominicae renuntiet: servus, qui
manumittitur, redit in statum naturalem
, et fit liber. Servus manumissus LIBERTUS
vocitatur.

§. 72.


CONSENSUS eius, qui non consensisset, nisi vim alterius metuisset, est COACTUS
(extortus); reliquus ULTRONEUS. SERVITUS, quae nititur consensu
servi extorto, est [54] COACTA; quae ultroneo, ULTRONEA. Inde et SERVUS
vpcatur posteriori casu ULTRONEUS, priori OBNOXIUS, uno verbo MANCIPIUM.

 
 
[359]
 



Datur consensus extortus, qui est validus, §. 304, I; hinc etiam datur potestas
dominica valida et servitus valida, licet fuerit extorta ex. gr. si debitor,
qui non est solvendo, in servitutem redigitur a creditore, ut operis praestitis,
quae aequiparantur bonis, ipsi satisfaciat. Naturaliter vero, scilicet ab origine,
§. 11, et remota laesione, §. 62, I, nemo nisi ex consensu suo ultroneo subicitur
alterius imperio, §. 76, I, hinc nec potestati dominicae, immo nec herili. Ergo naturaliter
omnis societas dominica, immo omnis societas herilis pacto ultroneo coalescit;
posita
vero laesione datur servitus valida, licet pacto vi extorto nitatur; quae tamen
et ipsa est pacticia. Et eatenus omnis societae herilis atque speciatim omnis societas
dominica est pacticia..


* Ex iure laesi in laedentem infinito, §. 261, I, vi cuius omnia licent,
§. 265, I, colli[55]gi quidem potest pro ratione circumstantiarum ius victoris
iusti, hostem iniustum devictum
, et generalius ius laesi, laedentem detrudendi
in servitutem:
sed inde non consequitur, dari servitutem, quae citra pactum
constituatur, ideoque sit necessaria et legalis, §. 9. Etenim 1) haec voluntas
victoris unilateralis nondum efficit societatem: quia renitente adhuc devicto
voluntatum viriumque unio, §. 2, nulla concipi potest, immo praecise
oppositum, pugna voluntatum et virium, concipiatur necesse est. 2) Potestatis
dominicae exercitium physice impossibile est citra devicti consensum.

Devictus enim hostis nunquam imperata victoris faciet; nisi quatenus
obsequium, tamquam malum minus, praefert ulteriori victoris coactioni mortisque
ipsius periculo, tamquam malo maiori, hoc est quatenus vult, consequenter
quatenus consentit vel tacite saltem. Ergo omnis potestas dominica,
immo omne ius sociale, et hinc omne imperium, si oriuntur ex bello et victoria,
supponunt
pactum victoris cum devicto, quo finitur hostilitas mutua,
consequenter pactum pacis, §. 304, I. Omnis igitur societas eorum, qui hactenus
bello concertarunt, est pacticia.
Ergo bellum et victoria per se consideratae
non [56] sunt modus adquirendi potestatem dominicam, immo nec
imperium nec ullum ius sociale adquirendi, ideoque nec modus constituendae
societatis, sed tantum horum omnium occasio. Unde conficitur,

 
 
[360]
 

ius detrudendi devictum in servitutem nondum involvere ipsum imperium;
sed tantum ius obligandi devictum etiam vi adhibita, ut consentiat in servitutem,
atque ideo in imperium et potestatem dominicam victoris.

§. 73.


Quoniam ob diversitatem qualitatum personalissimarum, quae tum in hero
tum in famulo mente concipi possunt, interest utriusque hunc sibi potius, quam
alium eligere famulum herumque, qui societatem herilem pacto ultroneo contrahunt,
ad qualitates personalissimas invicem praeprimis attendere censentur. Atque
ita imperium heri m famulum servumque ultroneum, atque ius famuli servique ultronei
in herum est personalissimum;
consequenter et correlata subiectio atque obligatio
est personalissima
, ideoque nexus omnis societatis herilis ultroneae est perso[57]-
nalissimus
, §. 48. Itaque iura atque obligationes eiusmodi societatis mutuae non aliter
transmissibiles fiunt, nisi accedente consensu mutuo expresso vel tactio
.



§. 74.


De mancipii vero condicione aliter omnino statuendum est. Hosti enim devicto
quando servitus obtruditur, integrum non est, an et quemnam sibi velit
eligere dominum. Hostis vero victor, propriae potissimum utilitati intentus in
constituenda servitute, ad plus quam e natura servitutis colligi potest, se ultro
obligare voluisse censendus non est. Quoniam igitur victor detrudens devictum
in servitutem renuntiat iuri suo qua laesi in laedentem, et mancipio pro operis
nihil promittit nisi conservationem et sustentationem vitae; nihil ipsi ultra debet,
consequenter nec contra obligationem hoc pacto contractam agit, sie transfert
in alium eam potestatem dominicam, quam sibi pacto vi iusta extorto in mancipium
adquisivit. Quamobrem [58] domino in mancipium competit ius transmissibile:
licet ius mancipii in dominum
ad alimenta sibi praebenda perstet ius personalissimum,
§. 73, quod invito domino transferri nequit in alium.

1. Dan. Frider. HOHEISEL diss. de mercatu corponim humanorum

Lips. 1720.

Itaque quamvis mancipium domino alium vice sua obtrudere nequeat;
attamen domino integrum est, potestatem suam dominicam etiam invito
mancipio transferre in alterum. Differentia iuris circa servitutem ultroneam
et coactam quaerenda est in differentia status servi ultronei et coacti ante
initam societatem dominicam. Ultroneus servus erat homo liber, in quem
domino nihil licebat: coactus contra erat hostis iniustus, in quem domino,
qua hosti iusto, tunc omnia licebant. Dum servitus ultronea constituitur, ex
servi potius
quam domini arbitrio pendet, determinare, in quantum renuntiare
velit libertati
suae naturali: in servitute contra coacta ex domini potius quam
servi arbitrio pendet, in quantum iuri suo hostis iusti in hostem iniustum
renuntiare velit. Hinc terminos figere potestatis dominicae circa servitutem
ultrone[59]am
in servi potissimum, circa coactam in domini positum est arbitrio.

 
 
[361]
 
§. 75.


Cum dominus per servum adquirat, §. 71; sequitur, ut dominus in prolem
servi
sui cum ancilla sua progenitam tantum iuris adguirat, quantum iuris transmissibilis
in eam naturaliter competit parentibus.
Ergo nihil nisi ius tutelae adquirit,
§. 63, neutiquam potestatem dominicam, §. 62. Quamobrem ex lege naturali
proles servorum parentum non nascitur servus, sed pupillus dumtaxat domini parentum
suorum. Quoniam vero proles servi sumptibus domini educanda, a prole olim
restituendis; domino ius est, operas α prole exigendi, donec de sumptibus istis sibi
satisfactum fuerit.

§. 76.


In famulum inoboedientem hero, in servum domino competit ius puniendi,
§. 40. Laesio, quam superior subdito infert, dici speciatim solet gravamen.
In herum itaque aut dominum laedentem laeso famulo aut servo competit [60] ius
postulandi, ut gravamen tollatur; in subsidium ius denegandi oboedientiam imperanti,
resistendi aggredienti, vel domo eiusdem excedendi
, §. 12.



§. 77.


Fuere antiquitus et existunt hodienum domini, quibus, et alimenta pro lubitu

denegare, et ipsam vitam demere mancipiis suis eorumque liberis et omni posteritati,

fas habetur: adeo ut servos, omni iure humanitatis exutos laedique nescios,

rerum propriarum iure, in quas nihil est nefas, aestiment. Verum eiusmodi servitus

1) non est societas: quia non continet commune bonum, §. 2, nec 2) pacto

niti potest: consentire enim, ut vita miseriis, malorum omnium formidolosissimis,

perpetuo exposita sit, non voluntatis sed furoris est, 3) quim potius est bellum

perdurans, status ab illo, qui inter socios intercedit, quam maxime abhorrens.

* Ex captivitate devictorum hostium ille mos irrationalis procul dubio

originem traxit, in quos ante pacta omnis violentia iusta.

[61] Titulus IV.

DE
FAMILIA.


§. 78.


Iunge societatem vel coniugalem parentali, vel coniugalem herili, vel parentalem
herili, vel coniugalem parentali herilique simul: nascetur societas composita,
quae vocatur familia. Est igitur familia (domus, societas oeconomica
seu domestica strictius dicta, §. 41) societas ex coniugali, parentali ac herili, vel
saltem ex binis earum composita. Prior Perfecta familia, imperfecta
posterior dicitur.

§. 79.


Familiae membra seu socii sunt 1) paterfamilias et materfamilias:

 
 
[362]
 

ita nimirum in domo vocantur iidem, qui in societate coniugali maritus et uxor,
in parentali pater et mater, in herili herus et hera appellantur, 2) filii familias
et filiae familias, 3) famuli et ancillae, servi et servae, qui qua pars familiae
vocantur domestici.

[62] §. 80.


Finis societatis oeconomicae est ex fine societatis coniugalis, parentalis atque
herilis compositus: ideoque in eo consistit, ut obtentio finis singulae cuiusvis societatis,
ex quibus composita est domus, per singulam quamque alteram earundem
promoveatur; ergo ut salus cuiuslibet per religuas adaugeatur; consequenter ut
altera sit alteri adiumento et remedio, multo magis, ut ne altera alteri sit impedimento.
Itaque et salus domestica in societatis coniugalis, parentalis atque herilis
salute iuncta atque hinc invicem aucta vertitur.

Quamobrem si quis consensu suo fit membrum societatis simplicis, quae pars
est domus; ipse simul fit membrum domus, ideoque vel tacite saltem se obligat,
quod salutem domus partiumque
eius reliquarum, quantum potuerit, promovere velit,
ac propterea iura quoque huic obligationi respondentia adquirere intelligitur. Ergo
generalius: Quicumque recipitur in societatem, quae est pars maioris societatis, simul
[63] maioris huius fit membrum, iuraque et obligationes, quae in ista obtinent, adquirit.



§. 81.


Familia est societas necessario composita, §. 41, et rectoria, §. 22.

§. 82.


Imperans (caput) familiae est paterfamilias et materfamiliae, §. 66 et 59; quibus
imperium domesticum naturaliter est commune respectu liberorum, §. 53; et, quatenus
ipsorum mutu consensu constituta quoque societas herilis, etiam respectu
famulorum servorumque. Atque eatenus imperans domesticus est persona moralis, §. 92,
Pr. Potest tamen patrifamilias soli competere imperium in domo ex pacto, partim
per se, partim per matremfamilias exercendum: immo deficiente patrefamilias omne
imperium domesticum competit matrifamilias soli; ergo et mortuo patrefamilias in
matremfamilias superstitem omne imperium domesticum devolvitur, §. 64.

Imperio domestico subsunt liberi familias, §. 59, et famuli servique domestici,
§. 66 et 70.

 
 
[363]
 
[64] §. 83.


Imperans in domo habet ius, dirigendi pro arbitrio actiones liberorum familias
et domesticorum ad salutem domesticam, §. 22 et 80; hinc ius, per liberosfamilias
promovendi
simul salutem matrimonii et societatis herilis, atque vice versa
per domesticos promovendi et parentalis et coniugalis societatis salutem; ius leges domesticas
ferendi
, §. 34, ius immorigeros liberos familias domesticosque puniendi, §. 40, cet.



§. 84.


Denique ex consensu mutuo patris matrisque familias, ad constituendam in
domo societatem herilem, derivatur ius eorundem mutuum, ideoque et obligatio eorundem
erga se invicem. ad promovendam per liberos familias
atque domesticos rei familiaris
salutem
.

Exortis familiis ius succedendi ab intestato et ex testamento sensim
invaluisse, facile largimur. Interim hoc ius omne ex solo societatis matrimonialis,
parentalis aut etiam familiae conceptu demonstrari non potest.
Itaque ut constitueretur, ab initio pactis opus fuit: post in consuetudinem
et in legem familiae tacitam eo facilius abiit; quo magis familiarum vicinarum
omnium intererat, ne hereditas defunctorum parentum familias
praeda vel servorum vel cuiusvis fieret occupantis.
   


   

Liber III.