Kant: AA I, MEDITATIONUM QUARUNDAM DE IGNE ... , Seite 373 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
Abbildung (Kant)
|
|
||||
01 | PROP. IV |
||||||
02 | Ope materiae iam dictae, qua mediante corporis elementa, quantumvis | ||||||
03 | a contactu mutuo remota, tamen invicem se attrahunt, explicare | ||||||
04 | phaenomena corporum durorum. | ||||||
05 | Corpora dura, praesertim quae ex fluidis induruerunt, ut metalla, vitrum, | ||||||
06 | cet. hoc habent peculiare et notatu dignissimum, quod appenso pondere aliquantulum | ||||||
07 | extendantur absque ruptione, adeoque, cui in proxima partium adunatione | ||||||
08 | concedunt ponderi, id, ubi hae aliquantulum a se invicem dimotae | ||||||
09 | sunt, ferre possint, et in maximo extensionis gradu maximo etiam ponderi ferendo | ||||||
10 | apta sint. Hoc vero phaenomenon contendo non ex particulis solidis | ||||||
11 | immediate cohaerentibus explicari posse. Etenim si filum metallicum constet | ||||||
12 | particulis vel secundum schema 1 adunatis, vel | ||||||
13 | ad interstitia vacua, quantum fieri potest, excludenda | ||||||
14 | secundum fig. 2 dispositis, vel ut parallelepipeda | ||||||
15 | ita superficieculis se contingentia fig. 3 | ||||||
16 | ut pondere appenso per spatiola a , o , i , e cet. a | ||||||
17 | contactu dimoveantur et tamen ceteris superficiebus | ||||||
18 | cohaereant: tamen statim apparet, si pondus | ||||||
19 | appensum filum tale metallicum vel tantillum | ||||||
20 | in longitudinem extendat, in figura 1 partes illico, quippe semet amplius non | ||||||
21 | contingentes, divulsas fore; et, si postules, partes ad latera positas, a , b , c , d , | ||||||
22 | extensione in longitudinem facta, introrsum concedere et diruptionem impeditum | ||||||
23 | ire, tamen, crassitie hoc modo aliquantum imminuta, ponderi, cui prius | ||||||
24 | cesserunt, tum multo minus obsistere posse; in fig. 3 vero, quae totis superficiebus | ||||||
25 | suis se tetigerunt particulae, cum semet tantum parte quadam tangunt, | ||||||
26 | a pondere plane separatum iri, extra dubitationem est. Ideoque in omni casu | ||||||
27 | assignabili filum distendi se non patietur, nisi et simul rumpatur. Quod cum | ||||||
28 | experientiae contrarietur, patet, elementa corporum durorum non immediato | ||||||
29 | contactu, sed mediante materia quadam in definita etiam distantia semet | ||||||
30 | attrahere. | ||||||
31 | Ideoque ex hac mea hypothesi phaenomenon hoc corporum durorum secundum | ||||||
32 | observatas naturae leges et geometriae praecepta explicare periculum | ||||||
33 | faciam. Etenim si corpus ex fluido indurescens ponam situm talem elementorum | ||||||
34 | acquirere, ut intercedente materia elastica a contactu mutuo aliquantulum | ||||||
35 | semota tria semper triangulum aequilaterum faciant, sicuti figura 4 exhibet, | ||||||
36 | (situm vero talem semper affectabunt, si attrahendo se in minimum spatium | ||||||
37 | contrahunt), necesse est, ut, si pondus appensum trahat systema hoc particularum | ||||||
38 | secundum directionem ad distantia corpusculorum a et c maior fiat, ut | ||||||
39 | fig. 5 exhibet, distantia ab autem et bc aequales priori maneant, quippe appropinquante | ||||||
[ Seite 372 ] [ Seite 374 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |